Sub Signo Libelli
Sub Signo Libelli nomen est typographei privati in Batavia operantis quod a Gerardo Kleis (° 1940) conditum est anno 1974. Haec officina typographica, haud indigna saeculi aurei, operam navabat in vico Geesburg in prisca villa rustica haud procul a Coevorda sita, in provincia Drenthana et ab anno 2012 navat in urbe Gaudani.
Descriptio historico-bibliographica preli
recensereHoc typographeum prelis manualibus ut olim praeditum, a multis ut praecipua officina typographica manualis Nederlandiae, post secundum bellum mundanum operans, reputatur esse.
Ex eius prelis usque ad annum 1999 magis quam 200 opera edita sunt.
Bibliographus Ronaldus Breugelmans, natione Batavus, (Rotterodami, 1943 – Lugduni Batavorum, 2010) servator operum typographice scriptorum apud Bibliothecam Studii Generalis Lugduno-Batavici, descripsit adamussim anno 1983[1] et anno 1999[2] libros quos haec officina privata in lucem prodiit.
Nonnulla opera magni momenti edita
recensereTypographus Gerardus Kleis editiones principes librorum magni momenti edendas curavit. Inter hos libros qui in litteris Nederlandicis valde celebrantur, notentur Capriccio farrago carminum vatis Gerardi Komrij, varia scripta poetae Petri Heringa, cuius postea omnia opera prelis mandavit sub titulo Voces Intimae[3]sed etiam fragmenta adhuc nunquam antea edita libri Ludovici Couperi, scriptoris Nederlandi eximii, cui titulus Zijn aangenomen zoon[4]. Inter alios bene notos scriptores opera Frederici Baster, Balduini Büch et Iacobi Puddy consuevit edenda curasse.
De futuro preli
recensereAnno 2011, veterascente conditore Gerardo Kleis, nuntiatum est palam officinam typographicam "Sub Signo Libelli" mox operam finitum iri. Hoc tristi nuntio audito, civis Gaudanensis Petrus Stroop, cupiens hoc celebre prelum ab interitu servare, officinam et instrumenta in urbem Gaudanum ad opus inceptum refocillandum et denuo pergendum mense maio 2012 transportavit. Sic denuo Gaudanum, qua in urbe typographus Geradus Leonis (Gheraert Leeu) operabatur et anno 1447 primum librum in hac urbe editum confecit, urbs typographica facta est.
Notae
recensere- ↑ 107 maal Sub Signo Libelli. Een bibliografie van de pers, zomer 1974 - oktober 1983. Cum excerptis libelli rationis typographei usque ad annum 1980 finientem a Gerardo Kleis exaratis et introductione Rodolphi Ekkart. Ultraiecti, Reflex, 1983
- ↑ Het zegel van de libel. Sub Signo Libelli bevattende een bibliografie van de pers najaar 1983 - februari 1999. Amsterdam/Den Haag, De Buitenkant/Museum van het Boek, 1999
- ↑ Peter M. Heringa, Voces intimae. Verzamelde gedichten. Geesbrug, Sub Signo Libelli, 2001
- ↑ Videsis quod attinet ad huius editionis in lucem edituram conamina quod scripsit Menno Voskuil, Zijn aangenomen zoon. Een ontstaangeschiedenis', in: Arnold Pippel & Menno Voskuil, Het boek van adel. Bibliofiele uitgaven van en over Louis Couperus, Hagae Comitum, Louis Couperus Museum, [2006], p. 19 - 29
FONTES
recensereHoc lemma praecipue translatio est scriptionis quae edita est in Wikipedia.nl : nl:Sub Signo Libelli