Aperire sectionem principem

Studium Angelopolitanum, Angelopoli Mexicanorum situm, est institutum linguis Latinae Graecaeque fovendis necnon humanitatis studiis provehendis. Studium hocce conditum est anno 2012 ab Alexi Hellmer, olim discipulo et magistro apud Vivarium Novum.

Huius studii discipuli et sodales inter se Latine, interdum etiam Graece, loquuntur cum de rebus cottidianis, tum praesertim de libris Latinis quos legunt inter sessiones. Praeterea, commentarii quidam de artibus humanioribus et de linguis antiquioribus tradendis Latine conscripti per rete divulgantur in retiali instituti sede.[1]

Nexus interni

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere