Stephanus Lacapenus
Stephanus Lacapenus, Graece Στέφανος Λακαπηνός (natus saeculo X ineunte; Mytilenae mortuus die 18 Aprilis 963), filius natu alter imperatoris Romani I uxorisque eius Theodorae, fuit imperator Constantinopolitanus, iuxta patrem, fratres Christophorum Constantinumque et generum Constantinum Porphyrogenitum, ab anno 924. Anno 944 cum fratre Constantino patrem e regno deposuit et quadraginta dies principatum tenuit. Ipse mox a Constantino Porphyrogenito deiectus est et ad Lesbum insulam in exsilium missus.
Nexus externi
recensere- "Romanos I (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |