Stalla (-orum n.) est verbum Latinitatis mediaevalis sedes sive scamna (plerumque plurium ordinum) secundum parietes laterales chori ecclesiarum posita designans. Stalla saepe scalpturis ornatae etiam his diebus in liturgia (imprimis liturgia horarum) in usu sunt. Iniuria autem temporum vel neglegentia hominum tamen pauca stalla mediaevalia integra servata sunt.

Stalla in ecclesia cathedrali Erfordiensi

In Rituali cisterciensi[1] legitur:

2. ( ... ) Infra vero gradum Altaris juxta eundem parietem sunt Stalla cum sedibus in quibus stant vel sedent Sacerdos et Ministri ad Tertiam et Missam.
3. In secunda parte Ecclesiae, quae Chorus est, sunt Stalla, sedes, et scamna in modum Pulpiti, in quibus stamus, sedemus vel prosternimur, ritu infra dicendo. Sedes vocantur Misericordiae, maxime ob partem subsellii inversam et recurvam, super quam inclinati residemus ut dicetur postea. Pulpita ipsa vocantur Formae. Stalla autem et sedes infra Formas positae, sunt Chorus Novitiorum.
5. Navis similiter separatur a retrochoro, et in ea sunt Stalla et sedes pro Conversis, cum Altaribus pro Missa de Beata et quotidiana Defunctorum.
  1. Rituale cisterciense, liber I, cap. III: De Oratorio Monasterii. - In interrete: [1]

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Stalla spectant.
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!