Stadlandia
Stadlandia[1][2] (Germanice Stadland) est commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Alluvionis Visurgensis. Ad Stadlandiam vici Rodenkirchen, Schwei, Seefeld atque Kleinensiel pertinent.
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°25′29″N 8°22′27″E
Numerus incolarum: 7 528
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Locus: 53°25′29″N 8°22′27″E
Numerus incolarum: 7 528
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Circulus Alluvionis Visurgensis
Geographia
Superficies: 114.14 chiliometrum quadratum
Tabula aut despectus
Historia
recensereAnno 1514 comes Oldenburgensis hunc agrum expugnavit. Annis a 1667 ad 1773 haec regio pars Daniae fuit. Ab anno 1815 vici hodierni communis a Ducibus Magnis Oldenburgensibus recti sunt. Anno 1918 Oldenburgum res publica facta est. Anno 1933 vici supra dicti pars novi Circuli Alluvionis Visurgensis facti sunt. Ab anno 1946 ad Saxoniam Inferiorem pertinent. Anno 1974 tandem vici supra dicti ad commune novum Stadland coniuncti sunt.
Cives clari
recensereNati
recensere- Fridericus Georgius Carolus Cassebohm (1872–1951), vir publicus Germanicus
Notae
recensere- ↑ Ioannes Iustus Wynkelman, Notitia historico-politica veteris Saxo-Westphaliae finitimarumque regionum, 1667:277.
- ↑ Hermannus Hamelmann, Opera Genealogico-Historica, De Westphalia & Saxonia Inferiori, 1711:775.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Stadlandia spectant (Stadlandia, Stadland). |