Spurius Oppius Cornicen (nescimus, quando natus sit, mortuus est anno 449 a.C.n.) vir publicus Romanus origine plebeio saeculi quinti a.C.n. erat.

Cursus honorum

recensere

Oppius anno 450 a.C.n. inter secundum collegium decemvirorum legibus scribundis electus est. Cum collegis legem XII tabularum emendavit et decem adhuc scriptis duas tabulas adiecit[1]. Praeterea cum Appio Claudio Sabino collega urbem defendebat[2], cum alii decemviri contra Aequos apud Algidum montem pugnaverunt et victi sunt[3]. Anno 449 cum ceteris decemviris magistratu se abdicavit[4]. Quod Appium Sabinum, qui Verginiam insecutus est non impediverat, accusatus est et vitae suae ipse finem fecit[5].

  1. confer Titus Livius, ab urbe condita III 34,11
  2. op. cit. III 41,10
  3. op. cit. III 35,11; 41 seqq.
  4. op. cit. III 54,6
  5. op. cit. III 58,9