Vicipaedia:Petitio magistratus
In hac pagina magistratus peti possunt. Magistratus, sive administratores, res delere, vandalos inhibere, mutationes revertere, et MediaWiki reddere possunt.
Magistratus usores certissimi, humanissimi, patientissimi sint. Latinitatem optimam habeant, etiam Vicipaediae Latinae experti sint.
Nominationes septem dies remanebunt. Usoribus anonymis suffragium ferre non licet.
Nominationes
Nota bene nominationem non valere nisi ab ipso usore nominato acceptum. Si igitur usoris nomen hic proferes, scribeto quaesumus in pagina disputationis usoris eundum esse ad hanc paginam si nominationem accipere velit.
Nominationes novas in summa parte, quaeso, adscribeto.
Hora nunc est 08:24, 15 November 2024 (UTC)
Petitiones recentes:
Myce¯s (3/0/0), ad finem veniet 21 Decembris
Mycen Tiberinum nostrum nomino. Est enim vir egregius, bonae latinitatis, et Wiki administrandorum sat peritus (nam non solum magistratus est apud Victionarium Latinum sed etiam Wiki suum et proprium ipse gubernat). Est quoque interpres noster solitus Translationis Hebdomadalis. Mihi videtur ipse ex strenuitate et diligentia sua iam pridem meritum suum optime ostendisse. OVF Mycen magistratum!
- Accipio. —Myces Tiberinus 23:20 dec 14, 2004 (UTC)
Pro:
- Iustinus 21:39 dec 14, 2004 (UTC)
- Adam Episcopus 22:24 dec 14, 2004 (UTC)
- Nicolus
Contra:
Notanda:
- Equidem habet 3 vota secunda, nullis votis contrariis. Me iudice Magistratu iam adeptus est. Sed quid censetis, estne opus minima quantitate votorum, vulgo quorum? Tempus suffragiorum ferendorum iam dudum praeteritum est, nunc est agendum. Adam, siquidem Myces vicit, tuum est palmam ei offerre. --Iustinus 07:25 dec 27, 2004 (UTC)
- Mea culpa, huius oblitus sum. Myces nunc magistratus est. Adam Episcopus 16:59 dec 27, 2004 (UTC)
USOR EXEMPLARIS (2/1/2), ad finem veniet TEMPORE
Nominatio et oratio pro USORem, --~~~~ (signum nominatoris)
- Responsum USORis
Pro:
- Usor1
- Usor2
Contra:
- Usor3
Notanda:
- Nota1
- Nota2