Lucilius Iunior, primo saeculo p.C.n. natus et mortuus, fuit procurator Siciliae, Nerone imperante. Fuit amicus Senecae, qui ei Epistulas ad Lucilium inscripsit. Fieri potest ut auctor sit carminis quod Aetna nuncupatur.

Vita recensere

Lucilium, Epicuri doctrina imbutum, ad Stoicorum castra transire Senecam voluit, quod in epistulis quae ad eum scripsit paret. Itaque nonnumquam fit ut stoicus Epicurum citet, ut in epistula octava, in qua legimus: "Potest fieri ut me interroges quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum, caet."

Aetna recensere

Aetna carmen de causis vulcanismi est, quod Vergilio, Cornelio Severo, vel etiam Manilio tributum est. At, cum Aetnae poeta Quaestiones Naturales Senecae legisse eisque usum esse videtur, et Lucilio Iuniori hoc carmen assignatum est.

Bibliographia recensere

  • L. Delatte, « Lucilius, l'ami de Sénèque », Études classiques, 4, 1935, 367-385, 546-590.
  • A. Guillemin, « Sénèque, directeur d'âmes », Revue des études latines, 30 (1952), 202-219 ; 31 (1953), 215-234 ; 32 (1954), 250-274.
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!