Franciscus Gulielmus Ioannes Stanislaus Andrieux (natus Argentorati die 6 Maii 1759; mortuus Lutetiae die 10 Maii 1833), iuris consultus et iudex, fuit scriptor Francicus. Andrieux Academiae Francicae sodalis fuit: in Academiam anno 1803 cooptatus, ab anno 1829 usque ad mortem Academiae secretarius perpetuus fuit.

Wikidata Franciscus Andrieux
Res apud Vicidata repertae:
Franciscus Andrieux: imago
Franciscus Andrieux: imago
Franciscus Andrieux: subscriptio
Franciscus Andrieux: subscriptio
Nativitas: 6 Maii 1759; Argentoratum
Obitus: 10 Maii 1833; former 10th arrondissement of Paris
Patria: Francia
Nomen nativum: François Guillaume Jean Stanislas Andrieux

Memoria

Le chat botté, Caroli Perraultii fabulam, Latine vertit (Feles emunctae naris sive feles ἐϋκνήμις id est belle ocreata[1]).

Vita recensere

In initio rerum novarum Francicarum advocati munere functus est et se summo studio seditiosum entheum declaravit. Post restaurationem anno 1814 cathedram in Collegio Franciae obtinuit. Anno 1795 ad Academiam cooptatus inde ab anno 1829 secretarius perpetuus eius creatus est.

Vita eius multis hominibus saeculi XVIII similis vere. Ei in animo erat, ut cum sale commentarios in multa exararet et societatem critice describeret. Sensus et misericoria potius deerant. Etiam quae de aestheticis tradidit temporis veteris esse videtur. Shakesperium reprehendit propter exaggerationes; tam litteras Theodiscas quam romanticismum Francogallicum minimi aestimavit.

In comoediis eius versus leves inveniuntur, actus bene dispositi et cogitationes subitae optime compositae sunt. Mentionis dignae sint: »Les étourdis, ou le mort supposé« (1788), »Molière avec ses amis, ou le souper d'Auteuil« (1804), »La comédienne« (1816). Insuper tragoediam pepigit: »Junius Brutus«, quae post Res novas Iulias in scaenis producta est et carmina multa inter quae ecce nonnulla hic enumerata: »Le meunier de Sans-Souci« (1797), »La promenade de Fénelon« et »Le procès du sénat de Capoue«. Opera sua omnia ipse edidit annis inter 1818 et 1823.

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  • Deutsche Biographie