Annia Aurelia Galeria Lucilla, quae brevius Lucilla appellari solet, nata 148/149 - mortua 182, fuit filia Marci Aurelii Augusti et Faustinae Minoris Augustae, eademque uxor Lucii Verii et soror maior Commodi Augusti.

Caput Lucillae in sestertio.
Dupondius Lucillae Augustae. Ex altera parte Iuno Regina cum pavone ad pedes expressa est.

Antonino mortuo Marcus Aurelius Imperio Romano solus praeesse noluit sed rempublicam administrandam cum Lucio Vero, fratre per adoptionem suo, communicavit, ita primam dyarchiam in historia Romana instituens. Societatem imperii ut privata necessitudine quoque confirmaret filiam suam Lucillam circiter duodecimum annum agentem Lucio Vero nuptum collocavit. Ita Lucilla et ipsa "Augusta" dicta est.

Iam anno 169 Lucius Verus pestifero morbo consumptus obiit eodemque anno pater quamvis invitam[1] Lucillam Tiberio Claudio Pompeiano in matrimonium collocavit, ita ad conditionem privatam eam rursus redigens. Marco Aurelio mortuo Lucilla coniurationis adversus fratrem regnare incipientem factae instigatrix fuisse accusata est. In Capreas insulam primum relegatam centurionem qui necaret mox misit Commodus.

Notae recensere

  1. Dio Cassius LXXIII,4,4

Fontes recensere

Si vis plura legere recensere

  • Iacobus Aymard, 'La conjuration de Lucilla', Revue des Études Anciennes, 1955 (57) : 85-91 Hic legere potes
    • 'Lucilla Augusta', Revue archéologique, 1950 (XXXV) : 58-66
  • Annagabriella Bianchi, 'Lucilla Augusta. Una rilettura delle fonti' in Miscellanea greca e romana : studi pubblicati dall’Istituto Italiano per la Storia Antica, 1988(13) : 129-144
  • Iulius Firpo, 'La congiura di Lucilla : alle origini dell'opposizione senatoria a Commodo', in Fazioni e congiure nel mondo antico (cur. Marta Sordi). Mediolani, Vita e pensiero, 1999. [1]
  • Agnès Molinier Arbo, 'À qui profitait la conjuration de Lucilla ? Réflexions sur un passage des Caesares de Julien', L'antiquité classique, 2007 (76) : 119-132. Hic legere potes
  • Schultz, Hans-Dietrich, 'Zur Chronologie des Lucilla-Porträts auf Münzen', Wissenschaftliche Zeitschrift der Humboldt-Universität Berlin, 1982 (31) : 283-286
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!