Quantum redactiones paginae "Ulixes" differant

Content deleted Content added
m bot mutat: el:Οδυσσέας
Xqbot (disputatio | conlationes)
m bot mutat: sk:Odysseus; mutationes minores
Linea 2:
{{pro pagina discretiva vide|Ulixes (discretiva)}}
 
'''Ulixes''' (Graece: [[:el:Οδυσσέας (μυθολογία)|Ὀδυσσεύς]]) est unus e viris fortibus Graiorum, quos [[Homerus]] in libris qui [[Ilias]] inscribuntur decertantes cecinit. [[Homerus]] quoque de errationibus bilustribus Ulixis [[Ithaca|Ithacam]]m patriam petentis in libris qui [[Odyssea]] inscribuntur descripsit.
 
Traditur Ulixes [[Laertes|Laerte]] natus et [[Anticleia]] fuisse, quamquam nonnulli eum sanguine Sysiphio creatum ducerent, et Penelopam castam, quae ei filium [[Telemachus|Telemachum]] pareret, in matrimoniam duxisse et [[Ithaca|Ithacam]]m rexisse. Iam in aetate antiqua ille acuto versutoque animo notus est, qua de causa permulti homines dixerunt [[Minerva|Minervam]]m deam illi favere; sed a Romanis, quippe cum se a Phrygiis oriundos esse crediderint, Ulixes ex iis facinoribus, quae [[bellum]] inter Troianum fecit, dirus atque pellacis appellatus est.
 
Omnia sequenta et praedicta omnia e variis fontibus, quorum in imo illa per saecula quiescebant, hausta sunt et pars maior illorum ab [[Homerus|Homero]] non sripta erat.
 
Ulixes adulescens ab [[Iphitus|Iphito]] arcum, quo ab [[Ilium|Ilio]] reversus impudentes procos domo in sua trucidabat, nactus est. Perinde [[Menelaus|Menelao]] [[Helena|Helenam]]m petivit. Cum [[Menelaus]] ab [[Helena]] electus esset, Ulixes procos alios incitavit, ut ius iurandum iurarent, quo proci se marito adiuvando, cum is in periculo sit, obstringerent. Ulixes ipse [[Penelope|Penelopem]]m regis [[Lacedaemonii]] filiam in matrimonium duxit. Helena rapta [[Menelaus]] procos pristinos ad ius conservandum evocavit, ut ei bellum in [[Phrygii|Phrygios]] gerant, sed Ulixes, quo oraculum dixerat eum e bello post annos viginti reversurum esse, ius iurandum violavit et finxit se mente captum esse. [[Palamedes]] cum [[Telemachus|Telemachon]] infantem in via patris posuerit, fraudem perfidiamque Ulixis sales serentis et equo iumentoque arantis ostendit. Domo [[Mentor|Mentori]]i amico commendata deinde cum [[Danai|Danais]]s aliis in [[Ilium]] profectus est. Cum [[Achilles|Achille]] in insula [[Scyria]] invento et ad [[Ilium]] vento Ulixes [[Danai|Danais]]s aliis pugnantis se iunxit et bellum inter Troianum contra milites Iliacos, sed ante proelia cum [[Anchises|Anchise]] et aliis compluribus in [[Ilium]] ad tractandum de [[Helena]] reddenda introiit. Cum disceptationes perderentur, [[Danai]] urbem obsidione presserunt. Proelia inter sequenta Ulixes multis dolis eloquentiaque magna decertavit. Anno in decimo, quem [[Homerus]] in [[Ilias|Iliade]] descripsit, nuntios misit, ut iram [[Achilles|Achillis]] placident. Cum Ulixes et [[Diomedes]] castra Iliaca explorarent, [[Dolon|Dolonem]]em ceperunt et [[Rhesus|Rhesum]] occiderunt. Corpore defenso arma, quae [[Achilles|Achilli]] a [[Vulkanus|Vulkano]] procusa erant, ille cum [[Aiax|Aiace]] servavit. Postquam ab [[Helenus|Heleno]] capto de modo urbis capiendae certior factus erat, [[Ilium|Ilion]] exploravit, signum [[Minerva|Minervae]]e ex urbe furatus est, [[Palamedes|Palameden]] necavit, consilium dedit, ut [[Danai]] equum ligneum aedificarent. Alta [[Ilium|Ilio]] capta, Ulixes [[Ithaca|Ithacam]]m profectus est et mare altum per bilustrem pererravit. Primo cum [[Cicones|Ciconibus]] pugnavit tum [[Lotophages]] visit postremo [[cyclops|cyclopem]] [[Polyphemus|Polyphemum]] lumen privavit. Qua de causa [[Neptunus]], qui pater Polyphemi erat, errationem illius propagavit. Comites stulti, quem utrem Aeolus ventis adversis plenum illis dederat, cum [[Ithaca|Ithacam]]m viderent, aperuerunt, quare naves rursus iactarentur. Postea [[Laestrygones]], qui hominum corporibus vivunt, paene omnes naves Ulixis destruxerunt. Una nave ad [[Circe|Circes]]s insulam applicavit, ubi [[Tartarus|Tartarum]] descendit, ut e [[Tiresias|Tiresia]] res futuras quaeret. Re confecta cantus [[Sirenes|Sirenum]] audivit, cum comites, quia ceram in auirbus haberent, intacti navem praeter insulam celerrime remigarent. Ulixes navem ultimam inter [[Scylla|Scyllam]]m [[Charybdis|Charybdemque]] transgubernavit et deinde navem ad insulam [[Thrinacia|Thrinaciam]]m, ubi boves [[Sol|Solis]]is pasti sint, applicavit. Boves [[Sol|Solis]]is a comitibus praecepti tiresici obliviscentibus feriti sunt, qua de causa navis tempestate furiosa perivit et Ulixes solus, qui monnuerat, ut boves non ferirentur, superavit. Ulixem superantem [[Calypso]] nympha annos per septem insula [[Ogygia]] reprehendit. Insula relicta, a tempestate Neptunia litora [[Phaiaces|Phaiacum]] impulsus est, unde rex [[Alcinous]] et filia [[Nausicaa]] illum in [[Ithaca|Ithacam]]m miserunt. Patria adepta, Ulixes impudentes procos domo in sua trucidavit et cum Penelopa ad mortem inientem feliciter vixit.
 
== Notae ==
* Johannes Irmscher. [[1994]]. ''Lexikon der Antike.'' München.
 
Linea 59:
[[sh:Odisej]]
[[simple:Odysseus]]
[[sk:Odyseus (mytológia)Odysseus]]
[[sl:Odisej]]
[[sq:Odiseja]]