Quantum redactiones paginae "Iacobus Ussher" differant

litterarum respublica
(theologiae professor)
(litterarum respublica)
Ingenium industriamque suam studiis academicis praesertim historicis applicuit. Secundum biographum cistulae librorum in peregrinationibus eum ubique sequebantur. Notus praecipue propter mundi creationis calculum, qui ei famam universalem attulit, sed qui ab indagatoribus posterioribus invalidus reperiebatur, historiae etiam ecclesiarum britannicarum se devovit. Calvinismi principiis maxime imbutus cum Presbyterianis dialogum sustinuit, Catholicis autem valde adversabatur. Belli Civilis tempore concessionibus quas his Carolus rex facere parabatur se opponebat. In Angliam transvectus Oxonio, ubi antea studiorum causa habitabat, apud regem se confugit, militum autem stridore vexatus sedem Bristoliam, postea Cardiffam, deinde ad Castrum Scti.Donati in comitatu Glamorganiensi campestri mutavit. Hic litterarum sedem sed etiam morbum invenit. Post regis cladem mortemque quam maxime lugebat, a Cromwello receptus est et ut summa tranquillitate viveret ei permissum est. Anno 1656 propter Reigate mortuus Westmonasterio cum fastu sepultus est.
 
Usserius Ignatii Antiocheni epistolas genuinas discernere potuit, Pseudo-Dionysii autem Areopagitae operum chronologia deceptus est. Cum eruditis externis correspondebat.
 
== Nexus externi ==
712

recensiones