Quantum redactiones paginae "Fratres Plimmutenses" differant

Summarium vacuum
'''Fratres Plimmutenses''' sunt corpus Christianum cuius nomen a civitate [[Plimmuta]] ducitur ubi societas anno 1830 condita est a Ioanne Nelson Darby, antea presbytero Anglicano. Inter primos assectatores fuit [[Samuel Prideaux TregellisTregelles]], inclytus Bibliorum peritus.
 
Doctrina Fratrum elementa tum [[Calvinus|Calvinismi]] et [[Pietismus|Pietismo]] coniungit et in magno discrimine "Millennium Expectatum" ponit. Secundum mores [[Puritani|Puritanos]] negotia saecularia negant nisi ea quae in Bibliis inveniuntur, ut puta medicina et agricultura. Ministerium ordinatum non est etiampsi Fratres [[Missa|"Fractionem Panis"]] magni momenti habent, eo quod tum signum unionis Christianorum sit, tum mortem Domini proclamet donec reveniat. Interpretatio Bibliarum stricta secundum morem Calvinisticum habetur.
 
[[Categoria:Christianesimus]]
[[Categoria:haereses]]
Usor anonymus