Quantum redactiones paginae "Regnum Neapolitanum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
 
'''Regnum Neapolitanum''' ([[Italice]] '' Regno di Napoli'') fuit circiter a [[saeculum 12|saeculo XII]] usque ad [[saeculum 19|saeculum XIX]] antiqua [[civitas]] in parte [[Italia]]e ad meridiem spectante. Ab anno 1282 usque ad annum 1442, Sicilia et pars Italicae paeninsulae ad meridiem spectans regna segregata de facto fuerunt. Insula regibus [[Corona Aragonensis|Aragoniae]] erat cum Andegavenses in Neapoli regnarent.
 
His profligatis a rege [[Alphonsus V (rex Aragoniae)|Alphonso Magnanimo]], qui iam in Aragonia Siciliaque regnebat, regni unitas anno 1442 restituta est, sed anno 1458 ob Alphonsi mortem, cuius frater Ioannes I Aragonensis Siciliam cepit cum pars paeninsularis notho eius Ferdinando tributa esset, iterum fracta est. Ferdinandi tamen filii plus quam semel oppugnati a regibus Franciae [[Carolus VIII (rex Franciae)|Carolo VIII]] et [[Ludovicus XII (rex Franciae)| Ludovico XII]], qui Andegavensium regum hereditatem sibi vindicabant, contra eos sine regum Aragonensium auxilio regnum defendere nequiverunt. Itaque anno 1504 [[Ferdinandus II (rex Aragoniae)| Ferdinandus II Aragonensis]], qui copias Francicas debellaverat et expulerat, patruelem Fridericum, iam e regno a Francicis eiectum, in Neapolitanum thronum non restituit et regni unitatem sub sceptro suo reparavit. Nepos eius Carolus et deinceps Habsburgi e ramo in Hispania regnante utrius Siciliae reges fuerunt usque ad initium saeculi XVIII. Nam e foederibus quae [[Bellum de successione Hispanica]] terminaverant Sicilia domui Sabaudiae anno 1713 tributa est et pars paeninsularis imperatori [[Carolus VI (imperator)|Carolo VI]] anno 1714 tributa est. Imperator tamen Siciliam cum Sardinia anno 1718 mutavit ob quam rem regni unitas sub Habsburgorum in Austria regnantium sceptro iterum restituta est.
 
Nepos eius [[Carolus V (imperator)|Carolus Quintus]] et deinceps Habsburgi e ramo in Hispania regnante utrius Siciliae reges fuerunt usque ad initium saeculi XVIII. Nam e foederibus quae [[Bellum de successione Hispanica]] terminaverant Sicilia [[Sabaudia (domus regnatrix)|domui Sabaudiae]] anno 1713 tributa est et pars paeninsularis imperatori [[Carolus VI (imperator)|Carolo VI]] anno 1714 tributa est. Imperator tamen Siciliam cum Sardinia anno 1718 mutavit ob quam rem regni unitas sub Habsburgorum in Austria regnantium sceptro iterum restituta est.
 
== Vide etiam ==