Quantum redactiones paginae "Cosmas et Damianus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 23:
==Veneratio==
 
[[Imago:Beinwunder Cosmas und Damian.jpg|thumb|left|Gemini Santi nigrum crus in corpus album aegrotantis mirabiliter transplantant ]]
 
A saeculo 4to ecclesiae Sancis Geminis in Heierosolymis conditae sunt, necnon in Aegypto et Mesopotamia. Reliquiae sanctorum, quae thaumaturgicae habebantur, in civitate Cyrro in Syria sepultae sunt. Ecclesiae in eorum honore a [[Proclus|Proclo]] Archiepiscopo aedificatae sunt et [[Iustinianus|Iustinianus Caesar]] (527 - 565), Cyrrum sumptuose restauratum Geminis Sanctis dedicavit, reliquiis tamen Constantinopolim translatis, ubi, post sanationem per eorum intercessionem effectam, ut gratiam ageret, ecclesiam novam in nomine Cosmae et Damiani construi curavit, quae locus peregrinationis celeber factus est. Romae tamen, [[Felix IV]] [[Papa]] (526-530) Bibliothecam Pacis in Foro Vespasiani in Basilicam Sanctorum Cosmae et Damiani convertit. Ecclesia aliquociens reaedificata nota est ob tabulis tessellatis saeculi 6to quae sanctos depingunt.