Quantum redactiones paginae "Ecclesia Catholica Romana" differant

Content deleted Content added
m bot addit: bat-smg, be, gd, hak, lb, mg, nrm, nv, pdc, pl, qu, sah, sw, tr, vec, war, yo mutat: ar, en, lt
m a omnibus--->ab omnibus
Linea 1:
{{L1}} {{FA stella}} {{Alius2|Ecclesia Catholica}}
[[Imago:StPetersBasilicaEarlyMorning.jpg|thumb|300px|[[Basilica Sancti Petri]], mane [[Roma]]e]]
'''Ecclesia Catholica Romana''', publice '''Ecclesia Catholica''' et saepe '''Sancta Romana Ecclesia''' appellata, est maxima [[Religio Christiana|Christianorum]] ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 098 366 000 Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America meridionali inveniuntur. Ecclesia Catholica mysticum Christi corpus se esse credit, visibili specie successori [[Petrus|sancti Petri]] subditum, qui [[papa]] vocatur; novissimus autem nunc est [[Benedictus XVI]].
 
Linea 6:
 
==Historia==
[[Imago:Vatican StPaul Statue.jpg|thumb|Statua [[Paulus|Sancti Pauli]] prae Basilicam Sancti Petri]]
Ecclesia Catholica Romana a duodecim [[Iesus Christus|Iesu Christi]] [[apostolus|apostolis]] orsa est, quorum Petrus, qui et papa primus habetur, secundum evangelium Matthaei ab ipso Iesu claves datus est regni caelorum.<ref>Dicit tantum Biblia [http://www.vatican.va/archive/bible/nova_vulgata/documents/nova-vulgata_nt_evang-matthaeum_lt.html#16 Vulg. Matth. 16], 18, seq.</ref> Primum testimonium quod nobis de ecclesia innotuit epistulae quaedam [[Ignatius|Ignatii]] Antiocheni esse suspicantur.
[[Imago:Pope-peter pprubens.jpg|thumb|left|[[Petrus|Sanctus Petrus]], primus Ecclesiae Papa, pictus a [[Petrus Paulus Rubens|Petro Paulo Rubens]]]]
 
Praeterea perspicuum est quod ecclesia Christiana fuit in praeparatione a die peccati [[Adam|Adae]], etsi non erat usquedum resurrexit Iesus Christus ut eam fundaret. Et quia praeparata est a principio mundi, credentes canunt in ecclesia nocte ressurectionis Domini: "O felix culpa [Adae], quae talem ac tantum meruit habere redemptorem!" Ita per testamentum [[Noe]], sed maxime [[Abraham|Abrahae]] et [[Moyses|Moysi]], aetas ecclesiae iam praefigurabatur et praeparabatur. [[Religio Iudaica]] a Deo voluta, recepit eius testamentum ut promissiones complerentur in [[Christi Natalis|Christi nativitate]]. Per suam vitam, Christus non tantum docuit quomodo Christianus viveret, sed etiam, et quidem praesertim, redemit homines, signa sacramentalia sicut [[Baptismus|baptismum]] instituit, ut fundationes iaceret pro ecclesia. Sibi eligens duodecim viros quos [[Apostolus|apostolos]] vocavit, formam hierarchicam dedit nascenti ecclesiae. [[Petrus|Petrum]] eligens in principem apostolorum, [[papa|vicarium]] sui consacravit, ut infallibiliter sui discipuli scirent doctrinam rectam, sed hoc opus non est plane factum usque ad diem crucifixionis, cum effusi sunt de suo latere sanguis et aqua, sacramentalia vitae ecclesiae signa. Ita ecclesia dici potest nasci de latere Christi super crucem. Per hoc magnum opus, Christus et mundum redemit, et ecclesiae tradidit potestatem solvendi ligandique res super terram, quod iam antea Petro et apostolis promiserat. Etiam complevit sacrificium cuius est initium in [[Ultima Cena|ultima cena]], praebens donum sanctissimae [[Missa|Eucharistiae]], fons et culmen vitae ecclesiae. Ecclesia tamen nondum plane stabilita erat, et tum solum eius fundatio completa est, cum promissum [[Spiritus Sanctus|Spiritus Sancti]] animae ecclesiae donum super apostolos et cunctam ecclesiam in Pentecoste descendit.
 
[[Imago:Pope-peterVatican pprubensStPaul Statue.jpg|thumb|left|Statua [[PetrusPaulus|SanctusSancti PetrusPauli]], primusprae EcclesiaeBasilicam Papa,Sancti pictus a [[Petrus Paulus Rubens|Petro Paulo Rubens]]Petri]]
 
Fundata ecclesia, iam opus erat perfici conditoris iussum: "Ite et docete omnes gentes, baptizantes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti." Apostoli tunc ierunt in totum orbem terrarum, ab [[Hispania]] usque ad [[India]]m, docentes et baptizantes, extendentes salvificam Christi potestatem ad omnes gentes quae nondum credebant, ut omnes crederent et salvi fierent. Eodem tempore, multi congregati sunt ad ecclesiam, et [[Diaconus|diaconi]] [[Presbyterus|presbyterique]] constituti sunt ut adiuvarent [[Episcopus|episcopos]] in ministerio ecclesiae et in eorum munere regendi. Atque a primissimis iam diebus aliqui exstiterunt qui, quamvis cupientes Christum sequi, non adhaeserunt rectae doctrinae. Hi, qui heretici iam a [[Paulus|Sancto Paulo]] censentur, per totam vitam ecclesiae in variis sectis contentebant contra eius fundatoris doctrinam: primum [[gnostici]] postea [[ariani]], ambo quasi superantes infantem ecclesiam. Usque ad praesentem diem multi sunt [[Christianus|Christiani]] qui alias tenent opiniones praeter quam tenet ecclesia.
 
Line 31 ⟶ 32:
Fides Catholica non est tantum dogmatum, sed amplius revelatio personae: traditio [[Iesus Christus|Domini Iesu]]. [[Depositum fidei]], ergo, datur ecclesiae per revelationem publicam Dei, tam in vetere quam in novo testamento factam, sed praesertim in verbis et gestis Iesu. Per incarnationem, Christus se tradit ecclesiae, et ecclesiae stricte custodit hoc depositum, in expressione amoris conditoris. Ex hoc clare fides cernitur numquam exhaustive esse praesentanda, cum non sit tantum propositionum sed amplius personae Christi, mysterii sine fundo. Si non potest circumscribi, potest tamen definitive describi, et ideo propositiones declarari possunt, sive verae, sive falsae. In sua vita, ecclesia meditatur Christi vitam, quam contemplatur in [[Biblia|Scripturis Sacris]], et semper amplius eius traditionem intellegit, et clarius eam potest praesentare. Quia sacra revelatio non est sua, sed Dei, nec ecclesia, nec papa, nec individium vel congregatio quaelibet potest eam mutare, sed debet se conformare ad revelationem Dei.
 
Quid ergo dicere possumus de substantia fidei? Plurima, siquidem ecclesia iam 2000 annis eius doctrinam explicavit. Plurimas tamen doctrinas possumus dicere "de fide" esse, id est, definitive partes revelationis Iesu. Alias possumus dicere vel certe vel probabiliter ad depositum fidei pertinere. Et quia essentia fidei pertinet ad Deum, [[trinitas|trinum et unum]], dogmata fundamentalia de Deo inmediate sunt. Inter has, principalia in [[Symbolum|Credo]] [[Credo|Niceno-Constantinopolitano]] sunt proposita. Symbolus ille a [[Oecumenicum Concilium|oecumenicis conciliis]] annorum [[325]] et [[381]] concinnatus est. Plura alia [[Oecumenicum Concilium|concilia]] ecclesiae reflexerunt in elementa fidei, et declaraverunt varia ad salutem pertinentia. Multa etiam elementa fidei nunquam sunt solenniter a sacro magisteriode clarata, cum simpliciter semper, et aab omnibus sint credita, et opus non fuerit declaratione. Alia sunt declarata per [[papa|magisterium papale]], quod etiam definitive potest fidem exprimere.
 
==Cultus==
Line 55 ⟶ 56:
 
==Vita==
[[Imago:Saint peters basilica1.jpg|thumb|left|Camera Basilicae Sancti Petri]]
Cotidie quasi mille milium Christifidelium Catholicorum quaerunt vivere vitam Christianam in ecclesia, et ecclesia in actionibus eorum vivit. Ordo autem hierarchicus hic est: [[papa]] vel [[pontifex maximus]], successor beati [[Petrus|Petri]] [[apostolus|apostoli]] munere vicarii Christi fungens, caput gregis terreni Christicolarum est, cui subditur ordo [[episcopus|episcoporum]], qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta tradunt. Inter laicos eminent viri feminaeque [[Religiosus|religiosi]] sive in monasteriis sive ''externi'' (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.