Quantum redactiones paginae "Sonus (physica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 15:
Arbor decidua, cum aëra perturbat et motum undulatorium efficit, audiendi condicionem statuere videtur. Quare cum sonus undis aëriis ferri dicitur, hoc re vera significat animalium plurimis esse auditoria quaedam organa, quibus undae sonorae proprie percipi possint. Constat hominibus quinque [[sensus (biologia)|sensus]] esse, e quibus unus est [[auditus]], cuius proprietas in undis aëriis ad soni formam redigendis consistit. Quae cum ita sint, notio soni ex [[Corporalitas|corporalitate]] humana pendet. Ex quo fit, ut undae aëriae undarum sonorarum intellectum habeant. Etiam pisces, quamquam auriculis sonique meatu carent, nihilo minus [[Auris interna|aurem internam]] habent, quae signalia recipit emissa ex [[vesica natatoria]] [[Tympanum (anatomia)|tympani]] vice fungenti.
 
Sonus est nomen appellativum significans quidquid ex quovis fonte praesertim per aëra in aurem audientem emittitur; idem valent '''sonitus''' et '''sonor'''. Alia vocabula ex fonte sonoro pendent. Itaque '''vox''' sonum hominis significat.<ref>Apud poëtas per translationem sonum animalium (sicut ''vox boum'' apud [[Publius Vergilius Maro|Vergilium]]) significat.</ref> '''Crepitus''' est sonus [[Aes|aeris]], dentium, digitorum, materiae flagrantis, cett. '''Strepitus''' est sonitus armorum, fluminum, lituorum, rotarum, scutorum, cett. '''Clangor''' est sonor avium, tubarum, cett. '''Susurrus''' est sonus apium, ventorum, cett. '''Murmur''' est sonitus apium, instrumentorum musicorum, leonum, maris, venti, cett. '''Mugitus''' est sonus boum, '''hinnitus''' equi, etc.
 
== De physicis soni proprietatibus ==
 
=== Frequentia et spectrum soni ===
Unitas [[frequentia]]e soni est [[herzium]] (Hz). Frequentia undarum sonorarum singulis secundis vibrationum numerum demonstrat. Quo velocius undae sonorae vibrant, eo altior sonus auditur. Auris hominis quam facillima est ad sonos inter 500–4&thinsp;000 Hz audiendos. Nihilo minus, auris hominis in commune valet frequentias inter 20–20&thinsp;000&nbsp;Hz cernere.
 
Soni, quorum frequentia ultra 20&thinsp;000&nbsp;Hz est, [[Ultrasonus|ultrasoni]] appellantur. Soni autem, qui frequentia sunt tam graves, ut aure hominis non percipi possint (infra 20 Hz), [[infrasonus|infrasoni]] appellantur.
 
[[Spectrum]] soni plerumque ex multis "sonulis" diversis constat, sed sonulus sinuosus videtur sonus quidam "purus" esse, qui unam tantum frequentiam et amplitudinem habet.
 
===Magnitudo soni===
Magnitudo soni [[intensitas (physica)|intensitate]] describitur. Unitas intensitatis soni [[decibelium]] (dB) appellatur.
 
== Nota ==