Quantum redactiones paginae "Marcus Porcius Cato maior" differant

Content deleted Content added
m →‎De vita: repetitionem removi
mNo edit summary
Linea 9:
Credebat Cato philosophiam et mores Graiorum nocere moribus antiquis Romanis. Aestimabat philosophiam perniciosam ac inutilem disciplinae boni civis Romani esse. Anno [[155 a.C.n.]], Cato, patrum conscriptorum concilio habito, ab [[Roma|Urbe]] trium philosophorum legationem expulit quoniam suis orationibus [[Carneades|Carneades Academicus]], [[Diogenes Stoicus]] et [[Critolaus Peripateticus]] plurimorum civium praecipue iuventutis animos in se convertebant.
 
Maxime Cato in Senatu operam dedit ad bellum contra Carthaginem indicendum, anno [[151 a.C.n.]] Cato putabat illam urbem iam antiquam rivalem Romae posse perniciosam ad mercaturam mediterraneam Urbis esse. In omnibus conciliis in Senatu habitis solebat "Censor" haec verba dicere in exitu orationis: "Ceterum censeo Carthaginem esse delendam."<ref>Verba nullo loco, ut videtur, Latine citata in scriptis nobis servatis: vide autem [[Plutarchus|Plutarchum]], ''Vita Catonis'' qui [[Graece]] citat; confer et [[Lucius Ampelius|Ampelium]]: "Scipio Nasica ... censuit in senatu tamen Carthaginem non esse delendam" (''[[Liber memorialis]]'' 19.11).</ref> Anno [[149 a.C.n.|149]], Romani naves soluerunt ad contra Carthaginem pugnam committendam. Eodem anno, Cato mortuus est.
 
== De operibus ==