Quantum redactiones paginae "Marcus Manilius" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Imago:Domenico Beccafumi 007.jpg|thumb|200px|{{imago sine descriptione}}]]
'''Marcus Manilius''' fuit poeta quis fuerit parum constat, ut qui nihil praeter carmen illud de [[astronomia]] scriptum reliquerit: in quo pauca auctoris vestigia invenias. Quodsi nemo veterum eius videtur mentionem fecisse, id propterea fieri potuisse docemur, quod Manilius invidiae metu, qua semel atque iterum [[mathematicus|mathematici]] opprimerentur, opera sua in lucem non edidisset. [[Octavianus Augustus|Augustus]] anno 12 a.C.n. adhuc plus quam duo milia librorum de divinatione scriptorum colligi comburique iussit. Quae cum ita sint, nomen ipsum, quo utimur, poetae, quod duo tantum codices exhibent, incertum est. Quod autem omnium huius aevi doctiorum consensu Marcus Manilius appellatur, ad [[Plinius|Plinium]] referimus, qui in [[historia naturalis|historia naturali]] Manilium quendam Antiochum saeculo primo servum [[Antiochia]] [[Roma]]m advectum esse videri et [[astrologia]]e in urbe auctorem fuisse dixit. Itaque astronomicorum scriptor illius aut filius aut nepos forsitan fuerit, cuius utique versus ingenium vere Romanum redolent.
 
== Nexus externi ==