Quantum redactiones paginae "Machina vaporaria" differant

Content deleted Content added
Linea 56:
In machina, cortina est vasum paene clausum ex quo per tubum pressio vaporem impellit ad vaporarium unde ad cylindros distribuitur ut pistilla exerceat.
 
==Pistillum et valvula labenslapsiva==
[[Imago:Uniflow steam engine.gif|thumb|left|500px|Diagramma animatum pistilli in cylindro. Hic valvulae funginae (loco valvulae lapsivae) [[gibber]]is agitantur]]
Cum vapor pressione impulsus pistillo occurrit, magna cum vi id repellit ad finem cylindri. Cum autem motus pistilli perfectus est, quoddam ingenium callidissimum, "valvula lapsiva" nomine, agere incipit quae ingressum ad eam partem cylindri claudit et vaporem in alteram partem admittit, ut pistillum rursus repellitur. Eodem tempore, valvula labens istam partem cylindri quae primo vaporem accepit, ut vapor exhaustus pistillo redeunte eiciatur. Quoniam axis uncatus (qui rotam volantem volvit) ad pistillum coniungitur per virgulam pistilli et virgulam colligativum, ideo rota semel per gyrum volvitur quotiescunque motum prorsum et retrorsum perficit. Valvula labens ipsa "eccentrico" movetur, quod est discus in axe uncato affixus, aliquantulo extra centrum, ut motus quasi unci efficiatur, etsi per spatium brevius. Eccentricum movet virgulam quae valvulam labentem prorsum et retrorsum labi facit.