Quantum redactiones paginae "Naphthali Herz Imber" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
Naphtali in oppido [[Złoczów]] (nunc Zolochiv, [[Ucraina]]) [[Galicia|Galiciae]] natus est. Decem annos natu versus componere coepit, et aliquanto post laurem ab Imperatore [[Franciscus Iosephus I|Francisco Iosepho]] accepit quo meritus erat ob carmen de centuria [[Bucovina]] cursa post eius annexionem{{dubsig}} ad Imperium Austriacum. Iuvene ad [[Hungaria]]m atque [[Romania]]m atque [[Serbia]]m profectus est.
 
Anno [[1882]], Imber ad [[Palaestina|Palaestinam]] iit ut munere functus esset secretario domini [[Laurentii Oliphant]] (1829–1888). Quattuor annos post in lucem poematum librum eius primum edidit cui nomen ברקאי ''Barkai'' ([[Latine]], ''Stella matutina'') est. Unum carminum fuit ''Tikvateinu'' (Latine, ''Spes nostra''), cuius scriptura prima iam inde ab anno [[1877]] in Romania tenuerat. Paululum hoc carmen factum est hymnus [[Sionismus|Sionismi]] et deinde Rei Publicae, nomine "''[[Hatikvah]]''."
 
Anno [[1887]] in [[Europa|Europam]] reversus, [[Londinium|Londini]] aevum egit. Dein iter fecit in [[India|Indiam]] ut tandem [[Novum Eboracum]] anno [[1892]] peteret ubi [[Iuventa|Iuventam]] et [[Bacchus|Bacchum]] praedilectos sibi omnium deorum esse confessus est. Sempiterna [[crapula]] affectus ibi anno [[1909]] mortuus et sepultus est. Anno [[1983]], ossa [[Hierosolyma|Hierosolymam]] translata sunt, ubi tandem sepultus est.