Quantum redactiones paginae "Aulus Vitellius" differant

Content deleted Content added
Linea 14:
 
== Vitellius gastronomus ==
[[Suetonius|Suetonium]] cenam Vitellio a fratre [[Lucius Vitellius (consul 48)|L. Vitellio]] anno 69 dicatam descripsit. Idem auctor adseverat: "[Vitellius] praecipue luxuriae saevitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in [[ientaculum|ientacula]] et [[prandium|prandia]] et cenas[[cena]]s comissationesque[[comissatio]]nesque, facile omnibus sufficiens [[vomitandi consuetudo|vomitandi consuetudine]]. indicebat autem aliud alii eadem die, nec cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt ... Ut autem homo non profundae modo sed intempestivae quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperavit, quin inter altaria ... rapta e foco manderet circaque viarum popinas[[popina]]s fumantia obsonia vel pridiana atque semesa."<ref name="Suet">Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Vitellius" 13.</ref>
 
Secundum [[Cornelius Tacitus|Tacitum]] "nemo in illa aula probitate aut industria certavit: unum
ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines. ipse abunde ratus si praesentibus frueretur, nec in longius consultans, noviens miliens sestertium paucissimis mensibus intervertisse creditur."<ref>Tacitus, ''[[Historiae (Tacitus)|Historiae]]'' 2.95; similiter Dio Cassius apud [[Xiphilinus|Xiphilinum]], ''Epitome historiarum Dionis Cassii'' 193-194 R.St.</ref> Tanta ad cenas praeparandas et condiendas dispensit ut et saeculis posterioribus fercula nonnulla nomen "Vitellianum" ferebant,<ref name="Dio">[[Xiphilinus]], ''Epitome historiarum Dionis Cassii'' 193-194 R.St.</ref> quorum tria in ''[[Apicius sive De re coquinaria|Apicio]]'' reperiuntur:
* [[Pisum Vitellianum|Pisa sive faba Vitelliana]] (nomen bis usurpatum)
* [[Porcellum Vitellianum]]<ref>''Apicius sive De re coquinaria'' 5.3.5, 5.3.9, 8.7.7.</ref>
Vitellius primus inventor fuit "patinae quam ob immensam magnitudinem [[Clipeum Minervae (ferculum)|clipeum Minervae {{Polytonic|πολιούχου}}]] dictitabat"; in hoc ferculum patella ingens argentea facta est, quam [[Hadrianus (imperator)|Hadrianus]] postea in culina imperiali repperit et dissolvi iussit. Sive in hoc ferculum sive in aliis, obsonia e [[Parthia]], a [[Fretum Hispanicum|Fretu Hispanico]] et "e regione ultra Oceanum iacente" ad urbem vecta sunt;<ref name="Suet">Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Vitellius" 13.</ref><ref name="Dio">[[Xiphilinus]], ''Epitome historiarum Dionis Cassii'' 193-194 R.St.</ref> quibus verbis [[Cassius Dio Cocceianus|Dio Cassius]] [[India]]m vel potius [[Britannia (provincia Romana)|Britannia]]m indicat.<ref>[[Andreas Dalby|A. Dalby]], "Dining with the Caesars" in ''Food and the Memory'' ed. Harlan Walker (Totnes: Prospect Books, 2001. ISBN 1-903018-16-1) p. 73.</ref> Vitellius a Palatio fugiens, die vitae suae ultimo, "duobus solis comitibus, [[pistor|pistore]] et [[coquus|coco]]" paternam domum in [[Mons Aventinus|Aventino]] petivit.<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Vitellius" 16.</ref>
 
== Fortuna ==
Vitellius a Palatio fugiens "duobus solis comitibus, [[pistor|pistore]] et [[coquus|coco]]" paternam domum in [[Mons Aventinus|Aventino]] petivit.<ref>Suetonius, ''De vita Caesarum'' "Vitellius" 16.</ref>
Vitellius a lectoribus ''Apicii'' (vide supra) et a posterioribus praecipue ut gastronomus vel ganeo notus est. Carmine [[Iohannes Oldham|Iohannis Oldham]] ''[[Satires upon the Jesuits|Saturae in Iesuitas]]'', anno circiter 1680 docto, sic memoratur:
:''With dainties load your board, whose ev'ry dish''
:''May tempt cloy'd gluttons or Vitellius wish.''<ref>Apud Charles L. Murison (ed.) ''Suetonius: Galba, Otho, Vitellius'' (Londinii: Bristol Classical Press, 1992) p. 161.</ref>
(mensam deliciis onerate, quarum omnis patella vel ganeonum repletorum vel Vitellii ipsius cupiditatem sollicitet).
 
==Mors==