Quantum redactiones paginae "Anaxagoras" differant

Content deleted Content added
m →‎Anaxagorea: Nexus: astronomia, meteorologia, geologia
m a.C.n.. ---> a.C.n.
Linea 1:
[[Fasciculus:Anaxagoras.png|thumb|Anaxagoras]]
{{L1}}
'''Anaxagoras''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] {{polytonic|Ἀναξαγόρας}}) fuit [[philosophus]] Graecus [[Clazomenae|Clazomenis]] anno [[499 a.C.n.]] natus, [[Lampsacum|Lampsaci]] mortuus anno [[428 a.C.n.]].<ref>De chronologia accurate scripsit Mansfeld (1979; 1980).</ref>
 
== De vita ==
Memoriae traditum est patrem<ref>Patrem aut Hegesibulum aut Eubulum appellatum esse memorat [[Diogenes Laertius]], ''Vitae philosophorum'' 2.6.</ref> Anaxagorae nobilem divitemque fuisse civem Clazomenium. Anaxagoras autem, si famae credimus, auctoritatem civilem a patre sibi manantem studio posthabuit rerum naturae. Itaque vituperatus, quod rem publicam sperneret, digitum ad caelum intendens "Mea quidem" dixit "magnopere interest patria!"<ref>Diogenes Laertius, ''Vitae philosophorum'' 2.7.</ref> Alii quoque loci communes de Anaxagora feruntur: Quemdam quandoque lamentantem, quod peregre mori deberet, consolatus "Undecumque" inquit "idem est ad Plutonem descensus."<ref>Diogenes Laertius, ''Vitae philosophorum'' 2.11.</ref>
 
Anaxagoras primus e philosophis Ionicis Athenis habitavit discipulosque suam docuit disciplinam. Quando philosophari coeperit quemve audierit praeceptorem, ambiguum est. Veri simillimum videtur Anaxagoram anno circiter [[456 a.C.n.|456]] Athenas pervenisse.<ref>Mansfeld (1979: 65). Sunt qui Anaxagoram viginti fere annos natum dicant Persarum invasionem fugientem Athenas pervenisse (e.g. Woodbury 1981). Etsi nihil certi de his rebus dici possit, tamen eventorum consequentia a Mansfeld (1979) quam accuratissime definita non est praetereunda nisi gravissima allata causa.</ref> Adultus igitur iam erat, cum suam Athenis instituit scholam, quo opere Ionicorum physicorum doctrinam in urbe palam fecit. Constat enim Anaxagorea decreta in litteratis percrebruisse Atheniensibus, ut cognosci potest apud [[Sophocles|Sophoclem]], [[Euripides|Euripidem]], [[Aristophanes|Aristophanem]].<ref>De Anaxagoreis phrasibus apud hos auctores, e.g. Stewart (1968), Ferguson (1979).</ref> [[Socrates]] Anaxagoram numquam audivit,<ref>Cicero, ''Tusculanae disputationes'' 5.10: "usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat."</ref> incubuit tamen in scriptorum huius studium, donec de spe depulsus repudiavit.<ref>Haec a Socrate narrantur in parte autobiographica [[Phaedo (Plato)|''Phaedonis'']], 97b-98b. Porro, in ''Apologia'' 26d, Socratem piget eiusdem ciminis ac Anaxagoram accusari.</ref> Eo abusque quo Athenas pervenit tempore Anaxagoras familiaritate erat cum [[Pericles|Pericle]] coniunctus.<ref>In circulo Pericli numerabantur etiam [[Aspasia]], [[Sophocles]], [[Herodotus]], [[Damon]], [[Phidias]], [[Protagoras]].</ref>
 
Circiter viginti annos Athenis operam dedit docendo. Cum contra publicam religionem solem lunamque affirmaret non deos sed corpora caelestia esse, impietatis accusatus, ne supplicio afficeretur, anno [[437 a.C.n.|437]] Lampsacum profectus est., Quaqua in urbe anno [[428 a.C.n.|428]] mortuus est.
 
== Anaxagorea ==
Linea 20:
=== Metaphysica ===
''Quod non est, id nequit esse.'' Hoc a Parmenide dictum<ref>DK28B8.15-16.</ref> accepit Anaxagoras ut fundamenta metaphysica doctrinae suae. Itaque physicos maxime Ionicos reprehendit, quod perperam de rerum generatione et interitu loquerentur:
 
:De generatione et interitu non recte iudicant Graeci. Nulla enim res generatur neque interit, sed a rebus quae sunt et commiscentur et discernuntur. Itaque rectum esset, si generationem commixtionem et interitum discretionem dicerent.<ref>Anaxagoras, DK59B17: {{Polytonic|τὸ δὲ γίνεσθαι καὶ ἀπόλλυσθαι οὐκ ὀρθῶς νομίζουσιν οἱ Ἕλληνες· οὐδεν γάρ χρῆμα γίνεται οὐδὲ ἀπόλλυται, ἀλλ’ ἀπὸ ἐόντων χρημάτων συμμίσγεται τε καὶ διακρίνεται. καὶ οὕτως ἂν ὀρθῶς καλοῖεν τό τε γίνεσθαι συμμίσγεσθαι καὶ τὸ ἀπόλλυσθαι διακρίνεται.}} Non aliter [[Empedocles]] DK31B8): {{Polytonic|φύσις οὐδενὸς ἔστιν ἁπάντων θνητῶν ... ἀλλὰ μόνον μίξις τε διάλλαξίς τε μιγέντων}} ('omnium mortalium nullius est generatio ... sed mixtio tantum est mixtorumque mutatio').</ref>
 
Line 27 ⟶ 26:
Quae cum ita sint, apparet Anaxagoram duo proponere gradus metaphysicos. Primus gradus ex seminibus sive iis quae verae sunt rebus constat. Non solum aqua et ignis et terra sed etiam caro et ossa nec non calidum et frigidum sunt res verae sive semina. Alter gradus est rerum ex his elementis compactarum. Quae res sensu metaphysico non sunt, quod velut [[Epiphaenomenon|epiphaenomena]] quaedam ex temporariis seminum mixturis emergunt. Itaque bestiae et plantae et homines caelestiaque corpora sunt composita naturalia, quippe quae vi naturae ultro generentur. A rebus humana arte ad humanum usum factis eo differunt, quod causa teleologica deest, quem ad finem factae sint.
 
Anaxagoras, cum generationem negat,<ref>Cf.Confer etiam DK59B10 {{Polytonic|πῶς γὰρ ἄν, φησιν, ἐκ μὴ τριχὸς γένοιτο θρὶξ καὶ σὰρξ ἐκ μὴ σαρκός;}} ('ut enim ex nullo capillo capillus et caro ex nulla carne?')</ref> contendit omnia in omnibus inesse:<ref>Schofield (1980), Curd (2007).</ref>
: Una omnes res erant.<ref>DK59B1 {{Polytonic|ὁμοῦ πάντα χρήματα ἦν}}.</ref>
: In cuncto inest portio cuncti.<ref>DK59B11 {{Polytonic|ἐν παντὶ παντὸς μοῖρα ἔνεστι}}.</ref>
Line 58 ⟶ 57:
 
=== Studia ===
*Ferguson J. (1979) Δῖνος in Aristophanes and Euripides. ''Classical Journal'' 74, 356-359:356–359.
*Mansfeld, Jaap (1979) The chronology of Anaxagoras' Athenian period and the date of his trial. Part I. ''Mnemosyne'' 32, 39-69:39–69.
*Mansfeld, Jaap (1980) The chronology of Anaxagoras' Athenian period and the date of his trial. Part II. ''Mnemosyne'' 33, 17-95:17–95.
*Schofield, M. (1980) ''An Essay on Anaxagoras''. Cambridge: Cambridge University Press.
*Stewart D. J. (1968) Νοῦς in Aristophanes. ''Classical Journal'' 63, 253-255:253–255.
*Vlastos, G. (1950) The physical theory of Anaxagoras. ''Philosophical Review'' 59, 31-57:31–57.
*Woodbury, Leonard (1981) Anaxagoras and Athens. ''Phoenix'' 35, 295-315:295–315.
 
[[Categoria:Philosophi Graeci]]