Quantum redactiones paginae "Tepalum" differant

Content deleted Content added
m in botanices--->in botanice (Graece)
m + .
Linea 1:
'''Tepalum''' ([[metathesis]] nominis ''[[petalum|petali]]'') in arte herbaria ([[botanices|botanice]]) est liberum [[perianthium|perianthii]] segmentum quae perspicue non est [[petalum]] (in [[corolla]]) vel [[sepalum]] (in [[calyx|calyce]]). Cum petala et sepala sunt inter se similes, vel petala absunt et sepala sunt colorata, tales exteriores floris structurae appellantur tepala.
 
[[Imago:Zanlophator1a.UME.jpg|thumb|left|Flos [[Lilium|lilii]] ostendit tepala: tria interioria sunt [[petalum|petala]]; tria exterioria sunt [[sepalum|sepala]].]]
[[Imago:Helleborus viridis01.jpg|thumb|Flos ''[[Helleborus viridis|Hellebori viridis]]'' tepala viridia ostendit.]]
 
Tepala habentur esse avitus [[planta florens|plantarum florentium]] status. [[Amborella]], prima in evolutione plantarum florentium separavisse putata (De Craene 2007), flores tepalis distinctos non habet. Ergo, distincta petala et sepala a "differentatione" oriunda erant, [[pollinatio]]ni ab [[animal]]ibus probabiliter respondentia. In quotidianis floribus hodiernis, primus [[verticillus]] organorum sepala facit, conformata ut [[alabastrum]] crescens protegant, dum alter verticillus petala facit, conformata et saepe colorata ut [[pollinator]]es attrahant.