Quantum redactiones paginae "Ruta" differant

Content deleted Content added
m bot addit: fr:Ruta
m Automaton: mutationes minores
Linea 22:
}}
 
'''Ruta''' est nomen generi [[suffrutex|suffruticum]] [[sempervirens|sempervirentium]], 20–6020–60 cm altorum, regioni Mediterraneae indigini, et [[Macaronesia]]e. Species notissima est ''Ruta graveolens''.
 
[[Folium|Folia]] sunt bipinnia tripinniave, colore viridi, glaucove. Flores sunt flavi, [[petalum|petalis]] 4-5, diametro 1 cm, [[cyma|cymis]] praebiti. Fructus est capsula 4 5ve loborum, in quo sunt semina compluria.
Linea 28:
Secundum [[Plinius Maior|Plinium]], Romani "rutam furtivam tantum provenire fertilius" putaverunt.<ref>''NH'' [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/19*.html#123 19.38.123]</ref>
 
== Usus culinaris ==
Ruta in usu frequentissimo erat in arte coquinaria Romanorum, circa centies apud [[Apicius sive De re coquinaria|Apicium]] requisita. Inter impensa [[moretum|moreti Pseudovergiliani]] est. Nostro autem tempore haud quaquam, ob magnam amaritatem, editur nisi in partibus Africae: Aethiopes enim adhuc specie quae est ''Ruta chalepensis'' utuntur. In [[Histria]] exstant [[lora]]e, seu [[rhacium|rhacii]] praecepta quae rutam modicam postulant.
 
== Usus medicus ==
Ruta est satis venenosa, sed parvis quantitatibus haud nocet. Antiquitus credebatur venerem, et emissiones nocturnas inhibere. Etiam adhibebatur ad [[abortus|abortum]] provocandum (et quidem gravidae omnino rutam evitare debent). Nonnullis etiam in modicis quantitatibus ventrem turbat esa, et cutem irritat tacta (praesertim in lumine solis).
 
In sanctuariis [[Mithridates VI Ponticus|Mithridatis]] maximi regis devicti, [[Gnaeus Pompeius Magnus|Cn. Pompeius]] invenit in peculiari commentario ipsius manu compositionem antidoti ex 2 [[nux|nucibus]] siccis, item [[ficus|ficis]] totidem et rutae foliis 20 simul tritis, addito [[sal]]is grano. Secundum Plinium: "ei, qui hoc ieiunus sumat, nullum venenum nociturum illo die. Contra rabiosi quoque canis morsum a ieiuno homine commanducati inlitique praesenti remedio esse dicuntur."<ref>''NH'' [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/L/Roman/Texts/Pliny_the_Elder/23*.html#149 23.77.149]</ref>
 
== Nexus externi ==
*[http://www.botanical.com/botanical/mgmh/r/rue---20.html Historia rutae in medicina] (Anglice)
*[http://www.uni-graz.at/~katzer/germ/Ruta_gra.html Ruta apud Gernot Katzer (Germanice)] [http://www.uni-graz.at/~katzer/engl/Ruta_gra.html (Anglice)]
 
== Bibliographia ==
*{{DalbyAZ|284-5|Rue}}
 
== Notae ==
<references/>
 
{{biologia-stipula}}
 
[[CategoryCategoria:Herbae condimentariae]]
[[CategoryCategoria:Sapindales]]
 
[[en:Rue]]