Quantum redactiones paginae "Dungeons & Dragons" differant
Content deleted Content added
m bot addit: ar:سجون و تنانين |
m Automaton: mutationes minores |
||
Linea 1:
{{latinitas}}
[[
'''Ludus Catacumbarum et Catobleparum''' est [[ludus]] quo lusores suscipiunt partes personarum in mundo ab illis ficto, a [[Geisericos Gygax|Geiserico Gigax]] creatus. Quisque lusor unam personam dirigit. Magister ludi mundum fictum dirigit, dictans id quod in illo mundo accidit, et lusores dictant id quod personae suae agunt. Regulae creatae sunt ad ludum regendum, sed licet Magistri regulas ignorare regereque ludum alio modo. Finis ludi vincere non est; immo, lusores quaerunt se oblectare ludo ludendo. Nemo vincit.
== De parte ludenda ==
Mundo commenticio creato, quisque lusor unam personam sustinet, quae suo agendo heroin in incepto perventura est. Progrediente itinere, heros refert experientiam: cum certos gradus experientiae consecutus sit, heros novas habilitates impetrare ac fortior fieri potest. Lusores congregantur in parva manu (plerumque composita e quattuor, quinque, vel sex personis), et arbitro vigilante, decidunt quod is faciendum est: huius
== De persona creanda ==
Plerumque heroa incipiunt e gradu primo: lusori creanda est persona sua, quae potest vir vel mulier esse, electio non mutat habilitates personae sed mutare potest relationes inter comites personasque alias. Tribus tesseris t6 captis, statuuntur sex virtutes primae (vis, calliditas, constitutio, intellectus, sapientia, et charisma): minima uniuscuiusque sunt tria puncta, maxima duodeviginti; quo altiora eo meliora.
== De genere ==
Deinde genus personae deliberandum, communiora septem sunt:
''Humanus'' (femininum: Humana)
''Alfus'' (Alfa)
''Semialfus'' (Semialfa)
''Nanus'' (Nana)
''Gnomus'' (Gnoma)
''Parvulus'' (Parvula)
''Semiorcus'' (Semiorca)
== De munere ==
Genere electo, lusori est munus eligendum, scilicet negotium in quo persona se exercuit per cunctam vitam: ei licet quoque plura munera eligere. Si ita fiet, persona dicitur multimuneris esse ac procedit lentius per gradus. Quattuor familiae munerum datae sunt: bellatores, sacerdotes, grassatores atque incantatores, uniuscuisque propris peculiaribus.
=== Bellatores ===
Exercentur armis destringendis quare prima acie pugnant: cunctos tela armaturasque tractant opusque sunt comitibus in omni incepto. E bellatoribus sunt pugnatores, saltuarii, palatini, barbari, et monachi.
''Pugnator'' (Pugnatrix)
''Saltuarius'' (Saltuaria)
''Palatinus'' (Palatina)
''Barbarus''' (Barbara)
''Monachus'' (Monacha)
''Sacerdotes''
''Clericus'' (Clerica)
''Druis'' (Druida)
''Grassatores''
''Fur''
''Bardus'' (Barda)
''Incantatores''
''Magus'' (Maga)
''Fascinator'' (Fascinatrix)
== De animo ==
Deinde quisque lusor eligit animum personae suae: novem sunt, qui circumscribent munus electurum. Si recte persona ducitur, lusori est sequendus hic animus in optionibus et occursibus incepti.
''Legalis bonus''
''Medius bonus'''
''Permixtus bonus''
''Legalis medius''
''Medius''
''Permixtus medius''
''Legalis malus'''
''Medius malus''
''Pemixtus malus''
Denique, instrumenta et ornatus personis dandi sunt et inceptum incipere potest.
== De tesseris ==
Iusores utuntur multis et dissimilibus tesseris, dictis t4, t6, t8, t10, t12, et t20, e numero laterum cuiusque, quae dant iis formas novas. Nova tertia editione huius oblectationis facta est gravissima omnium tessera t20, qua plurae iacturae fiunt.
{{Link FA|en}}▼
{{Link FA|it}}▼
[[Categoria:Ludi]]
▲{{Link FA|en}}
▲{{Link FA|it}}
[[ar:سجون و تنانين]]
|