Quantum redactiones paginae "Chlodomerius I (rex Neustriae)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Chlodomerius I''' (natus [[494]] aut [[495]], mortuus [[21 Iunii]] [[524]]), filius tertius [[Chlodovechus|Chlodovechi I]] regis Francorum. Regnavit partem regni, quae [[Neustria]] vocatur.
 
Anno [[511]] ut fratres [[Theudericus I]], [[Chlotarius I]] et [[Childebertus I]] partem regni Francorum accepit, cuius caput [[Aurelianum]] fuit. Anno [[523]] cum fratribus Chlotario et Childeberto [[Burgundiones|Burgundionibus]], qui tum etiam ab [[Ostrogothi]]s petebantur, bellum intulit, sed anno [[524]] Burgundiones proelio captus et deinde caesus est. Regnum suum fratres inter se dividebant. Liberi eius Guntharius et Theudovaldus a Chlotario caesi sunt, tertius filius Chlodovaldus monasterio se abdidit.