Quantum redactiones paginae "Coccum (tinctura)" differant

Content deleted Content added
Linea 4:
 
== Etymologia et historia nominum ==
Graecis Romanisque antiquis una tantum huiusmodi tinctura nota erat, scilicet quae e corporibus insectorum ''[[Kermes vermilio]]nis'' parabatur. Haec insecta ex similitudine baccarum κόκκοι et cocca appellabantur, et tinctura ex eis confecta eodem nomine κόκκος et coccum dicebatur. Interea in [[Oriens Medius|Oriente proximo]] alia quoque eiusmodi tinctura e corporibus insectorum ''[[Porphyrophora hamelii|Porphyrophorae hamelii]]'' parata in usu erat, quae, sicut ipsum insectum, [[Lingua Arabica|Arabice]] et [[Lingua Persica|Persice]] قِرْمِز ''qirmiz'' et aliis ibi linguis similiter appellabatur. Huic, saeculo 14 in Europam occidentalem introductae, nomina kermes, chermes, alkermes, alchermes et cetera imposita sunt. Principio hae duae tincturae bene inter se distinguebantur, sed postea, seu fuerit emptorum ignorantia seu tinctorum fraude, nomina saepe confundebantur, ita ut nunc genus insectorum eorum quae coccum faciunt, itemque coccum ipsum ''Kermes'' nominetur. Quae tinctura vere 'kermes' appellanda erat nunc plerumque nomine a 'kermes' derivato [[Carminium (color)|carminium]] appellatur.
 
Interea in [[Oriens Medius|Oriente proximo]] aliam quoque eiusmodi tincturam e corporibus insectorum ''[[Porphyrophora hamelii|Porphyrophorae hamelii]]'' paratam adhibebant, quae, sicut ipsum insectum, [[Lingua Arabica|Arabice]] et [[Lingua Persica|Persice]] قِرْمِز ''qirmiz'' et aliis ibi linguis similiter appellabatur.
 
== Citationes Plinii ==