Quantum redactiones paginae "Missale Romanum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 8:
* [[Missale Parisiense]]
 
== Brevis historia ==
 
=== Aetate apostolica ===
 
Primi christiani non habebant corpus orationum instructum, sed nominibus fractione panis<ref>Cf. Actus Apostolorum 2, 42.</ref> et dominicae cenae<ref>Cf. I Corinthios 11, 20.</ref>, quibus eucharistiam significabant, et descriptione illa, quam de re fecit Paulus<ref>Cf. I Corinthios 11.</ref>, iniiciebant ritum, quem observabant, qui erat repetitio gestuum et verborum Iesu Christi.
 
=== Saeculo II et III ===
 
Gestibus et verbis Iesu Christi primum addita est eius passionis, mortis, resurrectionis et ascensionis '''memoria''', quam Graeci appellabant ''anammesin''; deinde adiunxerunt '''invocationem''', quam Graeci appellabant ''epiclesin'', qua Deum rogabant mittere Spiritum Sanctum, qui dona sanctificare dignaretur. Itaque gradatim formata est prima '''anaphora''', quam traditur Sanctum Hyppolitum (inter annos 218 et 235) scripsisse.
 
Paulo post praefationes, hymni, psalmi, lectiones Scripturarum inclusa sunt; quae omnia pro cuiusque loci consuetudine fiebant.
 
=== Saeculo IV ===
 
Instituti sunt quattuor libri, qui usui erant sacerdotibus et ministris pro missae celebratione.
 
# '''Lectionarium''', quod [[Vetus Testamentum|Veteris]] et [[Novum Testamentum|Novi Testamenti]] excerpta legenda continebat.
 
# '''Evangeliarium''', quod excerptis [[Evangelium|Evangeliorum]] legendis constabat.
 
# '''Antiphonarium''', quod complectebatur cantus sive scholae sive fidelibus proferendos.
 
# '''Sacramentarium''', in quo erant partes illae sacerdoti recitandae vel canendae.
 
Sacramentarium antiquissimum est illud '''Leoninum''', quod, Summis Pontificibus Leone Magno, Hillario et Simplicio, inter annos 440 et 461, formatum est. Postea exiit '''Sacramentarium Gelasianum''' (post annum 492); et '''Sacramentarium Gregorianum''' (inter annos 590 et 604).
 
=== Saeculo VI ===
 
Exierunt '''Ordines Romani''', qui erant corpora precum et caeremoniarum, quae in usu erant in sacrificio missae, in sacramentis et in aliis sacris officiis. Ordines Romani indicabant necessitatem componendi librum unum, qui omnes missae ritus et preces complecteretur.
 
=== A saeculo IX ad XIII ===
 
Exierunt '''Missalia Plenaria''', quae ad utilitatem et usus locorum ubivis multiplicabantur. Saeculo XIII apparuit '''Missale Plenarium curiae Romanae''', quae caeremonias mutabat, addebat festa et preces definiebat. Etiam Missale Plenarium curiae Romanae ubique, aliquando cum mutationibus, transcriptum est. Omnia volumina erant codices manu scripti; quaedam pulchris figuris ornata.
 
Quoniam communicatio tunc perdifficilis erat necnon ecclesiae quaedam propriis ritibus admodum adhaerescebant, correctio urgebat, quae malas novitates tolleret et unam formam daret ritibus.
 
==Praesentes editiones==
Line 13 ⟶ 48:
* Missale Romanum ex decreto . . . promulgatum. Lectionarium. 3 vol. Typis Polyglottis Vaticanis [[1970]]-[[1972]].
 
== Notae ==
 
<divclass="references-small"><references/></div>
==Lege etiam==
* M. Sodi - A. Toniolo: ''Concordantia et Indices Missalis Romani (Editio typica tertia)''. Libreria Editrice Vaticana, Civitas Vaticana anno [[2002]].