Quantum redactiones paginae "Accusativus" differant

Content deleted Content added
Linea 3:
 
== Usus accusativi in Lingua Latina ==
 
=== Complementum verbi ===
 
Accusativus casus de more ostendit ipsum effectum actionis verbi. Exempla:
 
# Magistri ''diligentiam'' laudant;
# Discipuli amant ''libros'';
# Homines pacifici ''bella'' vitant.
 
=== Geminus accusativus ===
 
Bifariam geminus accusativus Linguae Latinae usui est:
Verba '''docendi''', '''celandi''', '''flagitandi''' et '''poscendi''', licet haud semper ita fiat, exigunt binos accusativos, quorum alter indicat '''effectum actionis''' et alter '''cuius interest''' ipsum effectum. Exempla:
 
# Doceo ''pueros grammaticam'';
# Catilina ''iuventutem multa facinora'' edocebat;
# Non ''te'' celavi ''sermonem'' Titi;
# Flagitare ''Aeduos frumentum'';
# ''Parentes pretium'' poscis.
 
Verba autem '''appellandi''', '''arbitrandi''', '''eligendi''' et '''praebendi''', licet haud semper ita fiat, exigunt etiam binos accusativos: quorum alter indicat id, quod appellatur, ducitur, eligitur vel praebetur; alter indicat qualitatem, quae tribuitur personae, animali vel rei. Exempla:
 
# Plato ''escam'' malorum appellat ''voluptatem'';
# Socrates totius mundi ''se civem'' arbitrabatur;
# Titus Barbatus ''consules'' creat ''Papirium'' et ''Sempronium'';
# ''Me severum'' praebebo.
 
=== Accusativus temporis ===