Quantum redactiones paginae "Exitus (grammatica)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Initium renovavi; fortasse vicificandum est.
Linea 1:
'''Exitus''' (''-ūs'' m.) est terminus non technicus, qui ultimam vel ultimas significat litteras, quibus [[Declinatio (grammatica)|nomen declinatum]] aut [[Coniugatio|verbum coniugatum]] cadit. ''Hortus'', ut exemplum afferamus Latinum, per se vocabulum est integrum, sed ubi cum aliis eiusdem [[Paradigma (grammatica)|paradigmatis]] formis (sicut ''hortum, hortī, hortōrum, hortīs'', &c) collatum est, constat eorum differentiam functionalem in eo positam esse, quod differentes in litteras exeunt. Itaque notamus ''hort'''us''''', ''hort'''ī''''', ''hort'''um''''', ''hort'''ōrum''''', ''hort'''īs''''', etc., quo certum definiamus paradigma, intra quod variae formae inter se cohaereant. Bene notetur synchronicam esse huiusmodi descriptionem. Sin origines formarum declinatarum describimus, [[Suffixum|suffixis]] usi plerumque id facimus, sicut *''(g)horto-s'', *''(g)horto-m'', etc., quia formae praehistoricae in [[Lingua agglutinativa|structuram agglutinativam]] redigi solent.
'''Exitus''' (-us ''m.'') vel terminatio est [[suffixum]] quibus vocabulum [[declinatio|declinatur]], [[coniugatio|coniugatur]] vel aliter terminatur, ut in oratione adhiberi possit.
 
Vocabula in [[lingua synthetica]] saltem duabus partibus constant. Quarum altera dicitur [[thema]] et argumentum vocabuli ostendit; altera dicitur exitus vel terminatio. Exitus cum vocabulo additur ostendunt munus grammaticum aut genus aut numerum aut tempus aut modum aut personam, et ideo non fingunt aliud vocabulum sed formas ostendunt eiusdem vocabuli.