Quantum redactiones paginae "Guillelmus Malmesburiensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Linea 1:
'''Guillelmus Malmesburiensis''' (natus anno incognito in [[Comitatus Wiltoniensis|comitatu Wiltoniae]]; mortuus ut videtur circa annum [[1143]]) fuit monachus apud [[abbatia Malmesburiensis|abbatiam Malmesburiensem]] et scriptor de historia [[Anglia]]e.
 
 
Guillelmus, cum physica et logica doctus esset, magis se philosophiae morali et historiae dederat. ex studiis magnam copiam fabularum cumulavit, quibus mens eius ad scribendum opus historiae Anglicae vulgare incussa est, exemplo [[Beda]]e Historiae ecclesiastica gentis Anglorum. Obsequium Bedae Guillelmi etiam in praefatione, ubi se illum venerari adfessus est, visum esse potest.
 
Ad hoc, Guillelmus c. 1120 primam editionem Gestae regum anglorum ediderat, quae eventus ab 449 ad 1120 describit. Postea refecit et auxit, ut ad 1127 tenderet, per secundam editionem ad Robertum nobilem quendam dedicatam. Quae editio nunc ab eruditis existimata est una ex magnis historiis anglicis. Primam editionem Gestae autem secutae sunt Gesta pontificum anglorum anno 1125.
 
Hoc tempore, Guillelmus amicitiam cum episcopo Rogero, cui fuit castellum apud Malmesburum, icit. Potest ut hac amicitia neque nulla illius historiae bene acceptae mentione abbas apud Malmesburum factus sit.
 
 
== Opera ==