Quantum redactiones paginae "Chakrabongse (princeps Siamensis)" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Chakrabongse Bhubanath'''<ref>Aliter ''princeps Bisnulok'' vel ''Pitsanulok''.</ref> ('''จักรพงษ์ภูวนาถ'''; natus die [[3 Martii]] [[1883]]; mortuus die [[13 Iunii]] [[1920]]) fuit princeps [[Thailandia|Siamensis]], filius regis [[Chulalongkorn (rex Siamensis)|Chulalongkorn]] et uxoris sororisque eius [[Saowabha (regina Siamensis)|Saowabha]]; fuit enim frater regis [[Vajiravudh (rex Siamensis)]] (qui patri succedit) regisque futuri [[Prajadhipok (rex Siamensis)|Prajadhipok]]. Princeps Chakrabongse anno [[1898]] in [[Russia]]m profectus est ubi imperatoris [[Nicolaus II (imperator Russiae)|Nicolai II]] hospes in [[Corpus Puerorum (Petropolis)|Corpore Puerorum]] (''Пажеский корпус'') studuit; postea inter equites exercitus Russici numeratus est alumnusque fuit [[Academia Praetorii Generalis (Petropolis)|academiae Praetorii Generalis]] (''Академия генерального штаба''). In Thailandia reditus regnum fratris [[Vajiravudh (rex Siamensis)|Vajiravudh]] fortificavit militesque nonnullos qui novas res anno [[1912]] movebant in captivitatem misit.
 
In matrimonium [[Catharina Desnitskaia|Catharinam Ioannis f. Desnitskaia]] duxit [[Constantinopolis|Constantinopoli]] anno [[1906]]; ex ea genuit filium principem [[Chula Chakrabongse]] (scilicet "Chakrabongse minor"; die [[28 Martii]] [[1908]] natum) qui vitam regum Siamensium conscripsit.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==