Quantum redactiones paginae "Calendarium" differant

Content deleted Content added
m bot mutat: ang:Ȝerīmbōc
multa contenta ex pagina removit, contenta nova: '{{PAGENAME}} has been owned.'
Linea 1:
{{PAGENAME}} has been owned.
{{Societasbox}}
{{L}}
[[Imago:Meister der Fuldaer Schule (III) 001.jpg|thumb|right|Calendarium Antiquum anni 1000 p.C.n.]]
'''Calendarium''' est systema quo tempus per aetates accurate aestimatur. Calendaria saepe constant in ordinationibus [[dies|dierum]], [[mensis|mensum]], [[annus|annorum]]que quibusdam, quae dies et [[Festum|fastos]] et [[dies festus|profestos]] indicant.
 
Paene omnia hodie fundamenta habent in [[Calendarium Gregorianum|calendario Gregoriano]], quod creatum est ut dies aequinoctis vernalis die [[20 Martii|20 vel 21 Martii]] semper accidat, sed per aetates multi cultus humani multa calendaria distincta composuerunt ut homines multorum astrorum motionem per caelum sequantur.
 
== Calendaria lunaria ==
[[Imago:Lunar libration with phase2.gif|thumb|right|Luna phases suas mense quodam praebens, conspecta ex hemisphaerio septentrionali. In atronomia fluctuatio Lunae hic visa dicitur [[libratio orbitalis]].]]
Calendaria lunaria lunae gyrum in caelo obtemperant. Luna multas phases<ref>Terminus technicus neolatinus: ''phasis'' (''-is'') = lunae facies, vel lunae faciei aspectus; {{Morgan}}, Helf., LRL.</ref> in caelo praebet. Interlunium est phasis prima lunationis, qua luna primum quadrantem praebet, deinde luna crescit ad mediam, et ad plenam; & inde rursus decrescit mediam alteram suam relinquendo, usque ad ultimum quadrantem, et tandem ad lunam opacum vel novam. Ideo in calendario lunario [[mensis]] definitur ut tempus necessarium ad lunam percurrendam omnes phases suas in caelo.
 
Unicum calendarium re vera lunarium est [[calendarium Islamicum]], quod menses durationis 29 et 30 dierum alternantes diesque intercalarios adhibet, ut gyri lunaris spatium 29.5306 dierum solarium accurate sequatur.<ref>[http://books.google.com/books?id=ebk2AAAAMAAJ&pg=PA310&dq=29.5306#PPA310,M1 "A System of Astonomy containing the Investigation and Demonstration of the Elements of that Science"], William Emerson, London, 1769, p.310.{{Ling|Anglice}}</ref> Annus mensum duodecim islamicus igitur 354.37 dies solares aequat, ut semper paene 11 diebus cum calendario Gregoriano discrepat. Quamobrem festi dies, sicut [[Ramadan]], qui calendario Islamico calculantur, quoque in anno undecim dies ingreditur.
 
Fere omnia calendaria quae lunaria dicuntur sunt calendaria lunaria-solaria, quae pars lunaris et pars solaris. Exemplum notum calendarii lunarii-solarii est [[calendarium Hebraicum]]. Hoc calendarium menses intercalarios inseruit, circulum undeviginti annorum metatonicum sequendo, ut tempora anni numquam multum discrepet.
 
== Calendaria solaria ==
[[Imago:Jahreszeiten99 DE2.jpg|right|thumb|Collocatio [[sol|solis]] et [[tellus|telluris]] initio temporum anni]]
Calendaria solaria tempus aestimant iuxta [[sol]]is cursum in caelo. Haec calendaria specialiter [[agricultura]]m servunt, quia agricultura maxime dependent a lucis diei spatio, quod per [[tempora anni ]]solaria asidue mutatur. Varia [[tempora anni|anni tempora]] Telluri producuntur, quia ob Telluris axis inclinationem respectu plano solari, Telluris cursum circum solem efficit spatium lucis diei per annum variare. Longissimum spatium est in aestate; brevissimum est in hieme. Ut calendarium solarium huic variationi correspondat, anni duratio igitur definitur, ut tempus illud aequet, quod necesse est ut lucis diei spatium ad eandem durationem post tempus reddat.
 
At, ut anni duratio per solis cursum exactiter definiatur, necesse est decernere puncto in orbita Telluris fiduciali,<ref>Fiducialis, terminus astronomicus qui significat punctum datum commendatum, quo relativum orbita planetae decernitur.</ref> quod ob Telluris axis precessionem, duratio annum aliquanto a eo puncto dependet. Sunt quattuor puncta cardinalia Telluris orbitae, quae sicut punctum fiduciale servire possunt: dies brumalis (vel dies brevissimus in septentriones, 21/22 Ianuarii), dies [[aequinox|aequinoctalis vernalis]] (Martii 20/21), dies solstitialis (vel dies longissimus in septentriones, 20/21 Iunii), dies aequinoctalis autumnalis (21/22 Semptembris). Annus igitur solaris valet, respective, 365.242 740 49, 365.242 374 04, 365.241 626 03, vel 365.242 017 67 dies,<ref name="meeus">Data extracta ab Jean Meeus (1991), ''Astronomical Algorithms'', Ch.26 p. 166; Willmann-Bell, Richmond, VA. ISBN 0-943396-35-2 ; et ab [[:en:Secular variations of the planetary orbits|VSOP 87]] [[ephemeris planetaria|ephemeridis planetariae]]; vide etiam [[:en:Tropical year|Annus Tropicalis]] {{Ling|Anglice}}</ref><ref>[http://adsabs.harvard.edu/abs/1992JBAA..102...40M "The history of the tropical year"], Jean Meeus et Denis Savoie, J. Br. Astron. Assoc. 102, 1, 1992.{{Ling|Anglice}}</ref><ref>[http://books.google.com/books?id=OvTjLcQ4MCQC&pg=PA71&lpg=PA71&dq=tropical+year+Laskar+(1986)&source=web&ots=llgz4npzUy&sig=HKyCmiKFIKJR5vV2bgeOkeBdFKY&hl=en&sa=X&oi=book_result&resnum=4&ct=result Astrophysical Formulae, Kenneth R. Lang] (Google Books) {{Ling|Anglice}}</ref><ref>Cf. [http://astro.nmsu.edu/~lhuber/leaphist.html "Calendars", L. E. Doggett]; Hoc opus continet errata.</ref>cuius valor medius, qui [[annus tropicalis]] dicitur, aequat 365.242 189 56 dies. Fere omnia calendaria solaria puncto aequinoctali vernali utuntur.
 
===Calendaria usitatissima===
{| align="right" class="wikitable"
|+ [[Calendarium Gregorianum|Calend. Gregorianum]]
! Num. || Nomen || Dies
|-
| 1 || [[Ianuarius]] || 31
|-
| 2 || [[Februarius]] || 28 aut 29
|-
| 3 || [[Martius]] || 31
|-
| 4 || [[Aprilis]] || 30
|-
| 5 || [[Maius]] || 31
|-
| 6 || [[Iunius]] || 30
|-
| 7 || [[Iulius]] || 31
|-
| 8 || [[Augustus]] || 31
|-
| 9 || [[September]] || 30
|-
| 10 || [[October]] || 31
|-
| 11 || [[November]] || 30
|-
| 12 || [[December]] || 31
|}
 
[[Calendarium Romanum]] ob partem in origine omnium calendariorum occidentalum notum est. Hoc calendarium in [[calendarium Iulianum]] anno [[46 a.C.n.]] ab [[Iulius Caesar|Iulio Caesare]] versum, deinde in [[calendarium Gregorianum]] anno [[1581]] ab [[Gregorius XIII|Papa Gregorio XIII]] versum est. Hodie paene omnia calendaria in usu sunt species calendarii Gregoriani. Hae species multa festa et religiosa et politica denotant.
 
Calendaria solaria usitatissima sunt:
*[[Calendarium Gregorianum]]
*[[Calendarium Iulianum]]
*[[Calendarium Romanum]]
*[[Calendarium Bahá'í]]
*[[Calendarium Copticum]]
*[[Calendarium Iraniense]]
*[[Calendarium Malayalam]]
*[[Calendarium Tamilense]]
*[[Calendarium Thaiense]]
 
Calendarium Gregorianum diem intercalarium Februario addit in annos divisibiles a quattuor, extra eos divisibiles a centum et non a quadringentis. Haec additio efficit ut medius annus Gregorianus 365.242 500 dies aequat, quae adamussim [[annus|anno aequinoctali vernali]] 365.242 374 dierum vero appropinquat. Quapropter secundum hoc calendarium dies aequinoctis vernalis die [[20 Martii|20 vel 21 Martii]] semper accidit. Erratum uni diei numquam ante decem millia annorum videbitur.
 
=== Numeratio annorum ===
{| class="infobox" style="text-align: center; width: 12em"
| Annus Gregorianus: <big>''2008 ''</big>
|-
| Annus Hebraicus: <big>''5768 AM ''</big>
|-
| Annus Islamicus: <big>''1429 AH ''</big>
|-
|}
 
Quodque calendarium annos numerat secundum mores [[cultus humanus|cultus humani]] qui calendarium primum incepit. Iudaei in calendario Hebraico numerant ab "initio mundi" - [[Anno Mundi]], vel A.M. [[Musulmanus|Musulmani]] in calendario Islamico annos numerant ab anno 622 Gregoriano, [[Annus Hegirae|Anno Hegirae]], vel A.H., ubi [[Machometus]] [[Hegira]]m fecit.
 
In mundo Romano, ante epochum Christianum, annorum numeratio sumpta est saepe ab anno regis vel imperatoris, vel, pro Romanis, ab fundatione Urbis (ab Urbe Condita, vel a.U.C.).
 
Quod calendarium Gregorianum ab [[Ecclesia Catholica]] ortum est, naturaliter hoc in calendario anni a die [[Christi Natalis|nativitatis]] [[Iesus Christus|Iesu Christi]] numerantur. Quapropter diu Europae illi anni post Christi natum numerabantur dicendo ''[[Anno Domini]]'' (''A.D.''), vel simili modo. Exempli gratia, annus quo Iesus natus est vocabatur, ''A.D. 1'' (vel ''1 p.C.n.''); annus superior, ''Annus primus ante Christi natum'' (vel ''1 a.C.n.'').
 
Norma autem numerationis astronomicae moderna illi anno, qui anno Christi natus superior est, numerum ''[[zerum]]'' assignat, et annis prioribus [[numerus negativus|numeros negativos]] assignat, ut 40 a.C.n anno -39 astronomico correspondat.
 
=== Calendaria solaria vel rara vel proposita ===
{| align="right" class="wikitable"
|+ [[Calendarium Internationale Perpetualeque|Calend. Int. & Perpetuale]]
! Num. || Nomen || Dies
|-
| 1 || [[Ianuarius]] || 28
|-
| 2 || [[Februarius]] || 28
|-
| 3 || [[Martius]] || 28
|-
| 4 || [[Aprilis]] || 28
|-
| 5 || [[Maius]] || 28
|-
| 6 || [[Iunius]] || 28
|-
| 6'||[[Bisextus]]|| 0/1
|-
| 7 || [[Sol]] || 28
|-
| 8 || [[Iulius]] || 28
|-
| 9 || [[Augustus]] || 28
|-
| 10 || [[September]] || 28
|-
| 11 || [[October]] || 28
|-
| 12 || [[November]] || 28
|-
| 13 || [[December]] || 28
|-
| 14 ||Dies Anni|| 1
|}
 
Calendaria multas difficultates praebunt. Exempli gratia, numerus primi diei hebdomadis mensisque per annum lege obscura variat, itemque in annos dierum ordinatio obscuriter variat. Ut tantae difficultates superentur, necesse est quoque in anno novas chartas calendarias edi. Sunt qui et dicunt calendarium Gregorianum speciem imperialismi culturalis occidentalisque imponit in mundum.
 
Per aetates multa calendaria ad omnia haec problemata solvenda proposita sunt, sed adhuc nullum tam universale quam calendarium Gregorianum factum est.
 
Exempla talium calendariorum propositorum sunt:
*[[Calendarium Francogallicum Republicanumque]]
*[[Calendarium Positivisticum]]
*[[Calendarium Internationale Perpetualeque]]
*[[Calendarium Pacificum]]
*[[Calendarium Mundanum]]
 
[[Calendarium Francogallicum Republicanumque]] propter usum systematis decimalis notum est, quo decades dierum 10 factae in loco hebdomadum adhibitae sunt. In usu annos [[1793]]-[[1805]] Francogalliae fuit, sed illud calendarium tam barbaricum complexumque erat, cuique anni diei singulo suum nomen proprium assignans, ut mox nemo eo utitur.
 
[[Calendarium Internationale Perpetualeque]], quod in usu annos [[1928]]-[[1989]] apud collegium [[Eastman-Kodak]] fuit, in [[Calendarium Positivisticum|Calendario Positivistico]] a [[Augustus Comte|Augusto Comte]] excogitato fundamenta habet, quod invicem in calendario Gregoriano et calendariis [[polynesia]]e solariis fundamenta habet. Hoc in calendario omnes menses die Solis incipiunt, et accurate 28 dies (4 hebdomades) durant. Sunt tredecim menses cuncti, additicio mense ''[[Sol|Sole]]'' inter Iunium et Iulium interposito. Sunt duo dies intercalarii. Ultimus anni dies semper est specialis nomine ''Dies anni'', nullo mense incluso. Et cum necesse est specialem diem intercalarium inserere, sequente calendarii Gregoriani lege de diebus intercalariis, ille dies interponendus est inter menses Iunium et Solem.
<!--[[:en:Pax Calendar]]
[[:en:International Fixed Calendar]]
[[:en:Positivist calendar]]
[[:en:World Calendar]]
[[:en:French Republican Calendar]]
 
-->
 
== Calendaria fiscalia ==
{| class="infobox" style="text-align: center; width: 15em"
| '''Dies Gregorianus modo Vicipaediano praebitus:'''
|-
| ''die 31 Decembrii 2007''
|-
| '''Idem dies Gregorianus modo [[UTC]] praebitus:'''
|-
| ''2007-12-31''
|-
| <small>(anno – mense – die)
|-
| '''Idem dies modo [[ISO 8601]] computatus praebitusque:'''
|-
| ''2008-W01-1''
|-
| <small>(anno '''ISO'''! – hedomade – die)</small>
|-
|}
 
Calendaria fiscalia eo consilio creantur, ut faciliores agantur activites financiales et eae quae ad vectigalia pertineant. Saepe his in calendariis menses redduntur, ut quisque numerum hebdomadum integrum, aut quattuor aut quinque, includat. Talia calendaria late a collegiis, regimnibus, systematisque computatralibus adhibentur.
 
[[Calendarium ISO]], sub norma [[ISO 8601]]<ref>Vide [[:en:ISO 8601|ISO 8501 (Wikipaedia)]] {{Ling|Anglice}}.</ref> anno [[1988]] a societate normas definendi ISO editum, est calendarium fiscalium, in quo quique annus in Lunis die incipit, et in Solis die desinit, et diei numerus immediater diem hebdomadis dat. Illud calendarium ISO autem, quaquam multa beneficia praebet, sicut calendarium independens numquam potest servire, quod necesse est primum calendarium Gregorianum scire, priusquam calendario uti possimus. Annus ISO sic definitur, ut semper illo Lunis die incipiat iacente in hebdomade inter diem [[29 Decembris]] et [[4 Ianuarii]] calendarii Gregoriani.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
[[Categoria:Calendarium|!]]
[[Categoria:1000 paginae]]
 
[[ang:Ȝerīmbōc]]
[[ar:تقويم]]
[[ast:Repertoriu]]
[[bat-smg:Kalėnduorios]]
[[be:Каляндар]]
[[be-x-old:Каляндар]]
[[bg:Календар]]
[[bn:পঞ্জিকা]]
[[ca:Calendari]]
[[ch:Kalendario]]
[[cs:Kalendář]]
[[cy:Calendr]]
[[da:Kalender]]
[[de:Kalender]]
[[diq:Serrename]]
[[el:Ημερολόγιο]]
[[eml:Calander]]
[[en:Calendar]]
[[eo:Kalendaro]]
[[es:Calendario]]
[[et:Kalender]]
[[eu:Egutegi]]
[[fa:تقویم]]
[[fi:Kalenteri]]
[[fiu-vro:Kallendri]]
[[fr:Calendrier]]
[[fur:Calendari]]
[[fy:Kalinder]]
[[gl:Calendario]]
[[gn:Arapapaha]]
[[he:לוח שנה]]
[[hi:पंचांग]]
[[hr:Kalendar]]
[[hu:Naptár]]
[[ia:Calendario]]
[[id:Kalender]]
[[ilo:Calendario]]
[[io:Kalendario]]
[[is:Dagatal]]
[[it:Calendario]]
[[ja:暦]]
[[jv:Kalendher]]
[[ka:კალენდარი]]
[[kaa:Kalendar]]
[[kk:Күнтізбе]]
[[kn:ಪಂಚಾಂಗ]]
[[ko:역법]]
[[ku:Salname]]
[[lb:Kalennersystemer]]
[[lij:Lûnäio]]
[[ln:Manáka]]
[[lo:ປະຕິທິນ]]
[[lt:Kalendorius]]
[[mdf:Ковгярькссь]]
[[mi:Maramataka]]
[[ml:കലണ്ടര്‍]]
[[ms:Takwim]]
[[my:ပြက္ခဒိန်]]
[[myv:Ковкерькс]]
[[nds:Klenner]]
[[new:पात्रो]]
[[nl:Kalender]]
[[nn:Kalender]]
[[no:Kalender]]
[[pl:Kalendarz]]
[[pt:Calendário]]
[[qu:Kalindaryu]]
[[ru:Календарь]]
[[scn:Calannariu]]
[[sh:Kalendar]]
[[simple:Calendar]]
[[sk:Kalendár]]
[[sl:Koledar]]
[[so:Kalandar]]
[[sq:Kalendari]]
[[sr:Календар]]
[[su:Kalénder]]
[[sv:Kalender]]
[[sw:Kalenda]]
[[ta:நாட்காட்டி]]
[[te:కేలండర్]]
[[th:ปฏิทิน]]
[[tl:Kalendaryo]]
[[tr:Takvim]]
[[tt:Täqwim]]
[[uk:Календар]]
[[ur:تقویم (ماہ و سال)]]
[[vi:Lịch]]
[[wo:Arminaat]]
[[yi:קאלענדאר]]
[[zh:历法]]
[[zh-min-nan:Le̍k-hoat]]