Quantum redactiones paginae "Ordo missae" differant

Content deleted Content added
Linea 7:
 
 
=== I. Ritus initiales. ===
 
Ritus initiales ideo constituuntur, ut per eos fideles ad missam bene disponantur. Introitus, salutatio, actus paenitentialis, kyrie, gloria et collecta sunt partes Rituum initialium.
 
 
=== II. Liturgia Verbi. ===
 
Liturgia Verbi componitur ex lectionibus Sacrae Scripturae, quibus alii ritus adduntur ut verba audita melius intellegantur eisque melius respondeatur. Liturgia Verbi constat: silentio, lectionibus Sacrae Scripturae, [[Responsorium Graduale|Psalmo responsorio]], acclamatione ante [[Evangelium]], homilia, professione fidei et oratione universali.
 
 
=== III. Liturgia Eucharistica. ===
 
Liturgia Eucharistica est quasi cor totius missae, ubi sacerdos idem perficit, quod ipse Christus egit atque discipulis in sui memoriam faciendum tradidit. Sunt partes liturgiae eucharistiae: praeparatio donorum, oratio super oblata, [[prex eucharistica]], [[Pater Noster|oratio dominica]], ritus pacis, [[Agnus Dei|fractio panis]], communio et oratio post communionem.
 
 
=== IV. Ritus conclusionis. ===
 
Ritus conclusionis constat brevibus nuntiis, benedictione et dimissione populi.