Quantum redactiones paginae "Ioannes Harington" differant

Content deleted Content added
temp
No edit summary
Linea 3:
 
== Vita ==
Ioannes Harington fuit filius [[Ioannes Harington (mortuus 1582)|Ioannis Harington]] uxorisque suae alterae [[Isabella Markham|Isabellae Markham]]. Nec diem nec locum nativitatis scimus, sed baptizatus est die [[4 Augusti]] [[1560]] [[Londinium|Londinii]] in ecclesia Omnium Sanctorum ad Murum, sponsoribus regina Elizabeth ipsa et [[Gulielmus Herbert (comes Pembroke)|Gulielmi Herberti comitis Pembroke]]. Alumnus [[Collegium Etoniense|Collegii Etoniensis]] cum contuberniis historiam calamitatum principissae Elizabethae, [[Maria I (regina Angliae)|Mariae]] regnante, Latine vertit reginaeque misit, quae in litteris gratulatoriis eum ''Boy Jacke'' ("puerulum Ioannem") nuncupavit;<ref>''Nugae antiquae'' vol. 2 p. 154.</ref> versio autem hodie deperdita est. Annis 1576-1581 fuit alumnus [[Collegium Regale (Cantabrigia)|Collegii Regalis]] [[Cantabrigia|Cantabrigiensis]]; ibi eum per epistolas adiuvaverunt [[Gulielmus Caecilius, primus Baro Burghley|Gulielmus Cecil]] et [[Franciscus Walsingham]].
 
Anno [[1583]], patre mortuo, fundum familialem in oppido [[Kelston]] iuxta [[Aquae Sulis|Aquas Sulis]] possedit; eodem anno Mariam Rogers in matrimonium duxit. [[Hibernia]]m cum Edwardo Rogers uxoris fratre petivit ibique fortasse colonias sedere meditavit; sed hoc tempore operam magnopere dedit ut carmen epicum [[lingua Italica|Italicum]] longissimum [[Ludovicus Ariosto|Ludovici Ariosto]], titulo ''[[Orlando furioso]]'', [[Anglice]] redderet. An re vera hunc laborem regina eo imposuit non liquet; dicitur enim (sed fontibus tardissimis) historiam impudicam Fiammettae e cantu xxviii eiusdem carminis monstravisse ancillis reginae, qui id sciens eum ad aula non prius redire permisit quoad carmen totum Anglice vertisset. Librum anno [[1591]] apud [[Ricardus Field|Ricardum Field]] editum, commento curiosos instructum, auctor reginae ipsae dicavit; alia exempla regi Scotorum (et postea Anglorum) [[Iohannes I (rex Angliae)|Iohanni VI]], Gulielmo Cecil, [[Thomas Coningsby|Thomae Coningsby]] dedit. Versionem a [[Beniaminus Jonson|Beniamino Jonson]] ''under all translations ... the worst'' ("omnium translationum pessimam") nuncupatam posteriores satis admiraverunt.
 
 
Line 21 ⟶ 23:
 
=== Versiones ===
* ''[[Orlando furioso (versio Ioannis Harington)|Orlando Furioso in English Heroical Verse]]'' (1591; editio 2a, 1607)
* ''[[Aeneis (versio Ioannis Harington)|The sixth Book of Virgil's Aeneid]]'' (1604)
* ''[[Regimen sanitatis Salernitanum (versio Ioannis Harington)|The Englishmans Docter, or The Schoole of Salerne]]'' (1607)