Quantum redactiones paginae "Vladislaus III Dracula" differant

m
color version of image
(Following Iacobus' suggestions)
m (color version of image)
'''Vladislaus III Dracula''', natus [[1431]] in [[Transylvania]], vitae defunctus [[1476]], [[princeps]], [[vaivoda]] et [[waida]] [[Wallachia]]e annis [[1448]], [[1456]]-[[1462]] et [[1476]]. Eius imperii causa, cum [[Imperium Ottomanicum|Ottomani]] minantes essent, Wallachia autonomiam suam retinuit, quam ob rem, usque ad hodiernam diem, Dracula est heros populi [[Romania]]ni. Saevissime autem rexit, hostes et inimicos palis infigens; idcirco Romaniani eum ''Vlad Ţepeş'', hoc est "Vladislaus Perfictor", et [[Turcia|Turcae]] ''Kaziglu Bey'', "[[Beigus]] Perfigens", agnominant.
 
[[Imago:VladislausDraculaVladislausdracula.jpg|thumb|right|"Vladislavs Dracvla, Wallachiæ Weywoden." (imago ex saeculo 17)]]
 
[[Dracula]] Comes, [[vampyrus]] monstruosus et persona principalis libri [[Abraham Stoker|Stoker]] ''Dracula'' habetur a nonnullis nomen habere a Vladislao, sed non patet utrum huic similitudini sit aliquid praeter nomen, nam Stoker non videtur multa de Principe Wallachiae novisse.
8 965

recensiones