Quantum redactiones paginae "Eduardus IV (rex Angliae)" differant

m
Bot: adding Categoria:Nati 1442 per de:Eduard IV. (England); mutationes minores
m (Bot: adding Categoria:Nati 1442 per de:Eduard IV. (England); mutationes minores)
'''Eduardus IV''' (natus [[28 Aprilis]] [[1442]] Rothomagi; mortuus [[9 Aprilis]] [[1483]]) domus regum Eboracensis filius natu maximus erat Ricardi Plantagenet, Eboraci ducis, Marchiae comitis, uxorisque eius Ceciliae Neville. Ricardus postulationem confirmatam habebat Angliae throni, fortasse maiorem etiam [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henrico VI]] ipso Angliae illo tempore rege. [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henrici VI]] avus, [[Henricus IV (rex Anglicus)|Henricus IV]] usurpaverat Angliae thronum, quamquam annexus suus Edmundus Mortimer habuerat postulationem maiorem throni. Ricardus Plantagenet nepos erat Edmundi, Eduardus IV itaque nepotis infans. Et maiores Ricardi Plantagenet Eduardique IV (domus Eboracensis) et maiores [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henrici VI]] (Lancastriae domus) prognati erant a domu nomine Plantagenet. Conflictiones inter eas duas domus et eorum assectatores hodie commemorantur nomine "Rosarum Bella".
== Initium Eduardi IV regis sicut anni primi eo rege ==
Eduardi pater Ricardus celeriter necatus est Rosarum Bello progrediente, [[1460]] enim apud Wachefeldae pontem prope castra Sandal nominata situm, paulo post [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henrici VI]] declarationem eum esse successorem suum. Eduardus de Eboraco illo tempore duodeviginti annos natus loco patris sui dux factus est domus Eboracensis. Familia Neville quoque divitissima atque potentissima Angliae septentrionalis duce Ricardo Iuniore, Varvici comite, “Regis Factore", Eboracensem domum adiuvit. Ricardus Varvici comes autem victus est Villae Albani ab exercitu Lancastriae domus. Sed Eduardus de Eboraco [[Februarius|Februario]] mense [[1461]] anni victoriam splendoris plenam assequi potuit. Paulo ante proelii initium exercitum aeris quasi speculi modo trium solum eodem tempore visibilium originis causa maximo timore commotum potuerat cogere hostes aggredi. Una cum Ricardo Varvici comite [[1461]] peremptali et itaque decretorio modo vicit Lancastriae domus exercitum. [[28 Iunii]] nomine Eduardi IV utens coronatus est Angliae rex. Itaque regnum suscepit domus Eboracensis (rosa alba significata) a Lancastriae domu (rosa rubra significata). Primi anni Eduardo IV rege pleni erant efficacitatis. Seditiones ducibus domus Lancastriae in Cambria sicut Anglia septentrionali factae profligatae sunt, Scotia coacta est pacificari et [[Henricus VI (rex Anglicus)|Henricus VI]] mente captus custoditus in Londinii Turri.
 
ante=[[Henricus VI Angliae Rex|Henricus VI]]|
titulus1=[[Index Regum Angliae|Angliae Rex]]|
anni1=1461 – 1483|
titulus2=[[Index Domini Hiberniae|Dominus Hiberniae]]|
anni2=1461 – 1483|
postquam=[[Eduardus V Angliae Rex|Eduardus V]]|
}}
 
[[Categoria:Reges Reginaeque Britanniae]]
[[Categoria:Nati 1442]]
 
[[bg:Едуард IV]]
209 192

recensiones