Quantum redactiones paginae "Marcus Iunius Brutus" differant

Content deleted Content added
Roland2 (disputatio | conlationes)
imago; numeri arabici; nexus
Linea 1:
[[Image:Brutus.jpg|thumb|M. Iunius Brutus]]
'''Marcus Iunius Brutus Caepio''' anno LXXXV[[85 a.C.n]] natus et anno XLII[[42 a.C.n.]] mortuus est. [[Senator]] Romanus et homicida [[Gaius Iulius Caesar|C. Iulii Caesaris]] fuit.
 
Pater eius, qui etiam nomen ''M. Iunius Brutus'' tulit, [[tribunus populi]] fuerat. Mater eius nomine ''Servilia'' soror [[Marcus Porcius Cato Minor|M. Porcii Catonis Minoris]] erat. Avunculus eius ''Servilius Caepio'' eum adoptavit et Brutus [[cognomen]] ''Caepio'' nomini suo adiunxit.
 
Sicut pater vetustum statum rei publicae conservare petivit et parti [[optimates|optimatum]] adfuit. Secundo bello civili [[Gnaeus Pompeius|Gnaeo Pompeio]] contra Caesarem, qui [[Rubico|Rubiconem]] transgresserat, se adiunxit et pugnae prope [[Pharsalus|Pharsalum]] interfuit. Optimatibus hoc proelio victis Caesar tamen eum condonavit. Anno XLVI[[46 a.C.n.]] Brutus [[Gallia|Galliam]] gubernavit et [[praetor]] creatus est anno XLV[[45 a.C.n.]]
 
Quamquam comes Caesaris erat Brutus caput coniuratorum habetur qui Idibus Martis anni XLIV[[44 a.C.n.]] Caesarem interfecerunt. (Hac occasione Caesar "Και συ, τεκνον?", id est "Tu quoque, fili?" exclamavisse dicitur.)
 
Caesare mortuo [[Marcus Antonius|M. Antonium]] [[Augustus|Octavianumque]] bello persecutus est, sed secundo acie apud [[Philippi|Philippos]] victus est et postea se ipsum interfecit anno XLII[[42 a.C.n.]]
 
[[Categoria:Viri publici]]