Quantum redactiones paginae "The Wall Street Journal" differant

Content deleted Content added
m Imago Newspapers_FT_SvD_IHT_WSJ.jpg deleta est ex Communibus ab Cirt. Ille hanc rationem dedit: per w:commons:Commons:Deletion_requests/Image:Newspapers_FT_SvD_IHT_WSJ.jpg
m Misc.
Linea 1:
 
'''''The Wall Street Journal''''' (''Diurnum Murivicense'') est internationale [[diarium]] [[CFA|Americanum]], quod pluribus 2 000 000 subscribentibus et 931 000 per [[interrete]] legentibus, a [[Dow Jones & Socii]]s [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]] et iterum in [[Asia]] [[Europa]]que editur. Nova tractat praecipue negotia Americana et inter gentes, et res fiscales; nomen enim de ''Wall Street,'' via Novieboracensis quae vicum medium fiscalem delineat, deductum est.
 
ConditumDiurnum estdie [[8 Iulii]] [[1889]] a Carolo Dow, Eduardo Jones, et Carolo Bergstresser conditum est, et ab eo tempore continuo editur. Plurima omnium actorum diurnorum exemplaria in Civitatibus Foederatis edebat, dum ''[[USA Today]]'' mense [[Novembris|Novembre]] anni [[2003]] superaverit. Quod ad diaria de rebus negotiosis et fiscalibus spectat, primus aemulus est ''[[Financial Times]]'' [[Londinium|Londiniensis]], qui item plures editiones inter gentes profert.
 
[[Praemium Pulitzer]] ter viciens accepit, nuperrime bis anno [[2007]], pro commentariis quae investigaverunt morem [[optio (fiscalis)|optionum]] diem retrosignandi, nempe optionum quae pertinent ad [[sors pecuniaria|sortes pecuniarias]], et adversum prominentis oeconomiae [[Res publica popularis Sinarum|Reipublicae Popularis Sinarum]] effectum.