Quantum redactiones paginae "Demosthenes" differant
Content deleted Content added
m bot addit: sq:Demosteni |
m Automaton: addens Categoria:Auctores Graeci antiqui; mutationes minores |
||
Linea 1:
[[Imago:Demosthenes orator Louvre.jpg|thumb|upright|Demosthenes]]
'''Demosthenes''' (Graece: ''Δημοσθένης'') fuit [[orator]] qui [[rex|regem]] [[Macedonia
== Demosthenes hortatur Athenienses ad bellum gerendum contra Philippum ==
Demosthenes, in contione, non destitit [[Athenae|Athenienses]] hortari vehementissimis orationibus ad tuendam armis libertatem contra [[Philippus II (Macedonum rex)|Philippi]] incoepta. Alii autem oratores Philippi partibus favebant, ut [[Aeschines]], aut servare pacem volebant, ut [[Phocio]]. Aeschines, infensissimus Demosthenis inimicorum, regis Macedoniae [[pecunia]] corruptus fuerat. Phocio, vir integritate vitae notissimus, munera Philippi repudiaverat, sed bellum reformidabat. Athenienses quoque pigebat pecuniam impendere ad [[miles|milites]] et remiges alendos. Ab avorum virtute degeneres, non, ut olim, reditus publicos effundebant in classem exercitusque, sed in dies festos apparatusque ludorum. [[Theatra]] et [[scena]]m frequentius quam castra visebant. Horum socordia elatus rex [[Macedonia]]e, qui iam antea ceperat [[Amphipolis|Amphipolim]], [[Potidea
== Clades Atheniensium apud Chaeroneam ==
Continuo, excusso torpore, Athenienses societatem cum [[Thebae|Thebanis]] et quibusdam aliis civitatibus ineunt, et exercitum adversus Philippum educunt. Athenienses sociique numero militum Macedonibus praestabant, sed Macedones virtute bellis indurata illis superiores erant. Itaque ingenti clade apud [[Chaeronea
== De Demosthenis exitu ==
Philippo interfecto, successit filius [[Alexander Magnus]], cui Magni cognonem datum est propter rerum gestarum gloriam. Alexander maxima celeritate in [[Graecia]]m properat, Thebas funditus evertit, excepta una [[Pindar]]i poetae domo, Atheniensibus veniam concedit, et Graeciam [[Antipater|Antipatro]] uni ex amicis regendam committit. Sed postquam, [[Asia]] subacta, terrarum orbem victoriis et fama sui nominis implevit, obiit Alexander ille Magnus. Audita Alexandri morte, bellum redintegrant, concitante Demosthene, Graeciae civitates adversus [[Antipater|Antipatrum]] coniuratae. Antipater autem ex urbe Lamia, in qua obsidebatur, erupit incolumis, et Macedoniam petiit ; tum Graecorum copiae dilapsae sunt. Demosthenes, ratus Athenis nullum sibi iam tutum fore domicilium, confugit in insulam [[Calauria
== Fontes ==
== Nexus externi ==
*''Orationes Philippicae Duodecim'',([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=izMBAAAAMAAJ&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1]
*''Demosthenis orationes'', ([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=_hYpnB2Xl0MC&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1]
*''Demosthenis Philippicae orationes v, ex recens. I. Bekkeri, ed. I.T. Vœmel'', ([[Lingua Graeca|Graece]]) [http://books.google.com/books?id=oeKighFqzvsC&dq=intitle:demosthenis+intitle:orationes&as_brr=1]
*''Demosthenis Selectæ orationes: ad codices mss. recensuit, textum, scholiasten, et versionem ...1826'' ([[Lingua Graeca|Graece]])
*''Opera Demosthenis in [[
{{Link FA|en}}▼
{{Link FA|es}}▼
{{Link FA|fr}}▼
[[Categoria:Oratores]]
[[Categoria:Viri publici]]
[[Categoria:Scriptores Graeci Antiqui]]
[[Categoria:Auctores Graeci antiqui]]
▲{{Link FA|en}}
▲{{Link FA|es}}
▲{{Link FA|fr}}
[[ar:ديموستيني]]
|