Quantum redactiones paginae "Gildas" differant

Content deleted Content added
No edit summary
m Automaton: mutans Categoria:Scriptores Latini mediaevales; mutationes minores
Linea 2:
'''Gildas''' fuit monachus [[Britanni|Britannus]] et scriptor in [[lingua Latina]]. Sanctus est ecclesiae Catholicae die festa [[29 Ianuarii]].
 
== Vita ==
In oratione sua ''[[De excidio Britonum]]'' Gildas dicit se natum esse ipso anno [[proelium apud montem Badonicum|proelii apud montem Badonicum]]. Secundum ''[[Annales Cambriae]]'' id proelium anno [[516]] pugnatum est, sed nonnulli eruditi id erroneum esse praetendunt, et de ea re annum nativitatis Gildae rescribunt, alii ut 494, alii aliter. In eisdem annalibus mors Gildae inscripta est sub anno [[570]]; sed notandum est hos annales saeculo X confectos e fontibus ignotis.
 
De vita Gildae et de historia eius temporis fontes coaevales carent. Duae vitae hagiographicae mediaevales exstant, [[Vita Gildae (monachus Ruiensis)|una]] a monacho quodam [[Abbatia Ruiensis|abbatiae Ruiensis]] [[Armorica]]e saeculo IX, [[Vita Gildae (Caradocus)|altera]] saeculo XII a [[Caradocus Lancarbanensis|Caradoco Lancarbanensi]] scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in [[Caledonia]]e regione quae trans [[Cluta]]m flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum [[Glastonia]]e mortuum esse praetendit. Est etiam vita hagiographica saeculo XVII conscripta ab [[Albertus le Grand|Alberto le Grand]], qui Gildam in Armorica natum esse fingit.
 
== Opera ==
*''[[De excidio Britonum]]''
*''[[De paenitentia (Gildas)|De paenitentia]]''
Linea 13:
*Fragmenta epistularum
 
== Nexus externi ==
*[http://www.maryjones.us/ctexts/gildas06.html ''Vita Gildae''] [[Caradocus Lancarbanensis|Caradoci Lancarbanensis]]
*[http://www.amdg.be/sankt/jan29.html Notanda de Gilda] {{Ling|Francice}}
Linea 20:
*[http://stmaterne.blogspot.com/2007/01/saints-gildas-valre-sulpice-svre-nos.html ''Lorica'' aliaque nonnulla] {{Ling|Francice}}
 
== Bibliographia ==
*Albert le Grand, ''Vies des saints de la Bretagne Armorique''. 1636.
*Gildas, ''De Excidio Britanniae, Fragmenta, Liber de Paenitentia, "Lorica Gildae", etc.'' (una cum vitis mediaevalibus) ed. Hugh Williams (''Cymmrodorion Record Series'', 3). Londinii: David Nutt, 1901. {{Ling|Latine|Anglice}}
Linea 28:
[[Categoria:Mortui 570]]
[[Categoria:Scriptores Britanniae]]
[[Categoria:ScriptoresAuctores Latini mediaevales]]
[[Categoria:Sancti]]