Quantum redactiones paginae "Guillelmus Figueira" differant

Summarium vacuum
'''Guillelmus Figueira''', qui saeculo XIII floruit, fuit [[ioculator]] et [[trobator]] [[Tolosa]]nus. Secundum vitam in ''[[Biographies des troubadours]]'' collectam, post Tolosam a [[Francia|Francis]] captam in [[Italia]]m fugit; vel in hoc itinere vel in alio quodam [[Blacat]] dominum et trobatorem [[Provincia (comitatus Franciae)|Provincialem]] cognovit. In Italia aulam imperatoris [[Fridericus II|Friderici II]] frequentavit et carmina de rebus publicis annis [[1226]] et [[1237]] composuit. Fuit inimicus paparum et clericorum; comitem Tolosanum [[Raimundus VII (comes Tolosanus)|Raimundum VII]] et imperatorem Fridericum II saepe laudavit.
 
In ''[[Sirventes]]'' sive satiricum eius carmen contra [[Ecclesia Catholica|ecclesiam Catholicam]] (217,2;<ref>{{Pillet}}</ref> incipit: "''[[D'un sirventes far]]''") responsum dedit [[Gormonda de Montepessulano]].
 
== Fontes ==
* ''[[Biographies des troubadours]]''
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Bibliographia ==