Quantum redactiones paginae "Publius Valerius Volusi f. Poplicola" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
Linea 1:
Tarquinius Collatinus se consulatu abdicavit, quod invisum esset populo Tarquinii nomen. Itaque consul creatus est Publius Valerius, quo adiutore Brutus reges eiecerat. Hic tamen, quia in locum Bruti mortui alterum consulem non subrogaverat, et domum in alto atque munito loco habebat, in suspicionem regni affectati venit. Quo cognito, apud populum questus est quod de se tale aliquid timuissent, et misit qui domum suam diruerent. Dempsit etiam secures fascibus, eosque in populi concione submisit, quasi maior populi quam consulis maiestas esset. Gratum id multitudini spectaculum fuit. Inde Valerio cognomen Publicolae datum est. Cum quartum consul fuisset, mortuus est adeo pauper, ut funeri sumptus deesset. Collectis a populo nummis est sepultus, et annuo matronarum luctu honoratus.
 
[[Categoria:Homines]]