Quantum redactiones paginae "Ioannes Hildebrandus Withofius" differant

m (Homines -> Historici)
 
==Nativitas et familia==
Natus autem est '''Joannes Hildebrandus Withofius''' anno [[1694]], die [[27 Iulii|XXVII27 Julii mentis]], secundum veteris ut vocant styli rationem computato, in Lengerice comitatus Tecklenburgensis nobili oppido & ideo inprimis memorabili, quoniam in illo celeberrima illa pacificatio Questphalica, quae cunctis Christiani orbis gentibus hodiernam normam & publici iuris fundamenta fecit, siquidem utrarumque partium, tam eorum qui Monasterii, quam qui in Osnabrugensi urbe congregati erant [[Europa]]eorum principum legati, in hoc inter [[Monasterium]] & Osnabrugum medio loco absque simultatis & ceremoniarum ambagibus ad deliberandum saepe conveniebant, orta & confirmata fuit. Quae loci celebritas aeterna & longe perennior erit quam illa quam ante id tempus ex sano & simulacro St. Margaretae, miraculis atque prodigiis, ut tum credebatur, per universam Guestphaliam notissimo habuit, cuius scilicet oraculum inter ipsam illam summorum legatorum praesentiam elanguuit atque conticuit.
 
Ex his patrem habuit beatus Vir ''Everhardum Withofium'', honestum mercatorem, cuius primus & unicus filius fuit, mors enim primo aetatis anno nostrum patre orbum & matrem viduam fecit. Quae mater, ''Joanna Sybilla Schulzia'', perhonesti & laudati Schulziani stemmatis, ex quo praeter alios bonos viros inprimis atavus maternus, ''Wilhelmus Erpenbeck'' in miserando urbis [[Magdeburgum|Magdeburgicae]] excidio singularia modestiae & cum fortitudinae copulatae lenitatis specimina, cuius etiam signa in familia permanserunt, dedit, filia, matrona pia & prudens filioli curam vere maternam gessit, in educationis autem labore ducem & comitem atque pium adiutorem habuit avum nostri collegae, cuius longaevitas paternae vitae brevitatem supplevit, nam summam senectutem adepti funus non liberi modo sed nepotes etiam & abnepotes comitati sunt, quemadmodum & coniux eius, avia nostri, centesimum vitae attigit annum.
163

recensiones