Quantum redactiones paginae "Quintus Horatius Flaccus" differant

Content deleted Content added
m consulibus per Robert E.Masznicz
m Simpliciter: curriculum vitae (non de vitae Horatii), opera (non de operibus)
Linea 3:
'''Quintus Horatius Flaccus,''' vel breviter '''Horatius''' ([[65 a.C.n.]]–[[8 a.C.n.]]), fuit illustrissimus [[poeta]] [[Roma]]nus.
 
== DeCurriculum vita Horatiivitae ==
Q. Horatius Flaccus natus est [[Venusia]]e in [[Lucania]] die [[8 Decembris]] anno sexagesimo quinto a.C.n., [[Lucius Manilius Torquatus|Lucio Manlio Torquato]], [[Lucius Aurelius Cotta|Lucio Aurelio Cotta]] [[consul|consulibus]]. Pater [[libertus]] divitior Horatium [[Roma]]m ad [[Lucius Orbilius Pupillus|Orbilium]] [[grammaticus|grammaticum]] illustrem et postea [[Athenae|Athenas]] misit, ubi artibus optimis studeret. Is vero, [[C. Iulius Caesar|Caesare]] occiso, [[M. Iunius Brutus|Brutum]] [[C. Cassius Longinus|Cassiumque]] auctores facinoris secutus est, postquam in proelio ad [[Philippi|Philippos]] facto [[tribunus militum]] meruit, Romam revertit. Empto autem ibidem [[Scriba quaestorius|scribae]] munere satis otiosus fuisse ad [[carmen|carmina]] videtur facienda. Anno enim duodequadragesimo [[Vergilius|Vergilio]] [[Lucius Varius Rufus|Varioque]] tantopere placuisse constat, ut [[C. Cilnius Maecenas|Maecenati]] eum commendaverint, qui amicitia [[Augustus|Caesaris]] et familiaritate plurimum potuit. Traditur Maecenas denique Horatio [[Sabinum]] illud donavisse, quo pro beneficio poeta sua [[carmen|carmina]] illi dicavit; anno autem a.C.n. octavo post [[Maecenas|Maecenatem]], nunc amicum et patronum suum, die [[27 Novembris]], Horatius quoque mortuus est. Sepultus est prope [[Maecenas|Maecenatem]] in [[Mons Esquilinus|monte Esquilino]].
 
Linea 9:
De [[vita]] et factis Horatii certiores fimus cum scriptis ipsius tum teste [[Suetonius|Suetonio]], cuius descriptio exstat in commentariis ad opera Horatii conscriptis. Is autem, "Habitu," scripsit, "corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in saturis describitur et ab [[Augustus|Augusto]] hac [[epistula]]: 'Pertulit ad me [[Onysius]] libellum tuum, quem ego ut excusantem, quantuluscumque est, boni consulo. Vereri autem mihi videris ne maiories libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. Itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit ''[[ogkodestatos]],'' sicut est ventriculi tui.'"
 
== De operibusOpera ==
*Ars poetica [http://www.thelatinlibrary.com/horace/arspoet.shtml]
*Carmen saeculare [http://www.thelatinlibrary.com/horace/carmsaec.shtml]