Quantum redactiones paginae "Quintus Sertorius" differant

Content deleted Content added
No edit summary
 
m fmt nomina rei
Linea 1:
'''Quintus Sertorius''' ignobili loco natus, prima stipendia bello Cimbrico fecit, in quo honos ei virtutis causa habitus est. In prima adversus Cimbros pugna licet vulneratus, et equo amisso, Rhodanum flumen rapidissimum nando trajecit, lorica et scuto retentis. Egregia etiam fuit ejus opera bello sociali: dum enim nullum periculum refugit, alter ei oculus effossus est; idque ille non dehonestamentum ori, sed ornamentum merito arbitrabatur: dicebat enim cetera bellicae fortitudinis insignia, ut armillas, coronasve, nec semper nec ubique gestari; se vero, quotiescumque in publicum prodiret, suae virtutis pignus, vulnus scilicet ob rempublicam acceptum in ipsa fronte ostentare, nec quemquam sibi occurrere, qui non esset laudum suarum admirator.
 
Postquam Sylla ex bello Mithridatico in Italiam reversus, coepit dominari, Sertorius qui partium Marianarum fuerat, in Hispaniam se contulit. Ibi virtutis admiratione et imperandi moderatione Hispanorum simul ac Romanorum, qui in eis locis consederant, animos sibi conciliavit, magnoque exercitu collecto, quos adversus eum Sylla miserat duces profligavit. Missus deinde a Sylla Metellus a Sertorio fusus quoque ac fugatus est. Pompeium etiam, qui in Hispaniam venerat ut Metello opem ferret, levibus proeliis lacessivit Sertorius. Is enim non minus cautus quam acer imperator universae dimicationis discrimen vitabat, quod imparem se universo Romanorum exercitui sentiret; interim vero hostem crebris damnis fatigabat.