Quantum redactiones paginae "Triumphus" differant

126 octeti additi ,  15 years ago
Summarium vacuum
 
[[Roma|Romae]], cum [[imperator|imperatoris]] insignis victoria nuntiata erat, ille, senatus iussu, castra movebat atque triumphans in Urbem inibat. Tum ingens multitudo et forum et [[via Sacra|viam Sacram]] et alias propinquas vias invadebat. Nam omnes triumphum spectare volebant. Imperator, corona in capite posita, in quodam curru aureo stabat, quem quattuor equi albi trahebant. A campo Martio per [[Palatium]], denique via Sacra ad [[Capitolium]], Iovis templi sedem, vehebatur. Si dux hostium captus erat, ante currum ducebatur. Tristissima mente procedebat, quod existimabat fortunam suam longe aliam esse ac speraverat. Post currum ibant victores milites : alii imperatorem maximis laudibus efferebant, alii eum ludibrio habebant. Ita pompa ad Capitolium contendebat, ubi imperator Iovi bovem album immolabat et deo aliquam praedae partem praebat. Tunc imperator, erga milites suos gratus, eis praemia dabat et opulentum convivium offerebat.
 
[[de:Triumph (Erfolg)]]
[[fr:Triomphe]]
[[fi:Triumfi]]
[[he:טריומף]]
[[hu:Triumphus]]
[[nl:Triomftocht]]
[[pl:Triumf]]
332

recensiones