Quantum redactiones paginae "Xenophon" differant

8 octeti additi ,  14 years ago
Summarium vacuum
 
[[Image:388px-Xenophon.jpg|thumb|right|200px|'''Xenophon''']]
'''Xenophontis''' (graece Ξενοφῶν), virtus et prudentia rei militaris illuxit in memorabili quadam expeditione. Dux ille stipendia faciebat cum decem Graecorum millibus sub signis Cyri, qui bellum indixerat fratri suo Artaxerxi, Persarum regi. [[Cyrus]] in pugna apud Cunaxam occubuit, eiusque copiae diffugerunt, praeter graeca auxilia, quae vim multitudinis hostium sustinuerunt. Legatus Artaxerxis, [[Tissaphernes]], Graecis polliticus pacem, duces eorum ad colloquium convocat, congregatos nefaria fraude occidit. Ad supererat Xenophon, qui commilitones suos salutem sperare iussit et reditum in patriam, si rem strenue gererent. Graecis, cum e Babyloniae finibus essent profecti, conficiendum erat immensum itineris spatium. Quot labores et pericula perpessi sunt, quae proelia gesserunt adversus indomitas gentes ! Frigus, famem, sitim per loca invia et vastas solitudines haec decem hominum millia pertulerunt. Illis modo flumina superanda fuerunt, modo inaccessi montes ; nunc per calentes arenas, nunc per campos nivibus oppletos illis transeundum fuit. Xenophon, laboribus et vigiliis invictus, commilitonum animos erigebat. Tandem, quinque mensibus exactis, Graeci Hellespontum e summo cacumine montis adspexerunt : hic finis fuit tot laborum. Res expeditionis illius, quam duxerat, Xenophon ipse in libello notissimo absolvit.
 
[[de:Xenophon]]
332

recensiones