Quantum redactiones paginae "Historia Athenarum" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
== Artes litteraeque in saeculo Periclis ==
Eadem aetas tulit cum Pericle pulcherrima Graeciae ingenia. Inter eius aequales effloruerunt, in tragoedia, [[Sophocles]] et [[Euripides]], [[AEschylus|AEschyli]] poetae digni successores, - in comoedia, festivissimus ille salibus ac facetiis [[Aristophanes]], - in historia, [[Thucydides]], [[Herodotus Halicarnassensis|Herodoto]] non impar, grandis et austerus belli Peloponnesii scriptor. Artes non minus vigebant quam litterae. Periclis amicus erat [[Phidias]] sculptor, optimus ad Deos efficiendos artifex. Is in [[Parthenon|Parthenone]] signum [[Minerva|Minervae]] adstantis in templo fecerat ex ebore pulcherrimum ; Iovis quoque Olympii simulacrum in Elide fecerat : quorum operum maiestas aequabat numinum maiestatem. Ad eodem artifice exstructa sunt [[Propylaea|Propylaea]], quae ducebant ad Acropolim. Praeclaris illis monumentis Athenae ornatae longe ante alias urbes praelucebant.
 
== Triginta rectores ==
[[Triginta rectores]] praepositi civitati a Lacedaemoniis brevi gravissimam tyrannidem exercuerunt. Primum tria millia satellitum ad custodiam suam statuunt, et septingentos milites spartanos a Lysandro accipiunt. Deinde, metuentes Alcibiadis reditum et ultionem, certos homines in Asiam mittunt, ad eum comprehendendum aut interficiendum. Sicarii Alcibiadem occidere aperte non ausi sunt ; at nocte, casam, in qua dormiebat, incenderunt : ipse e flammis evasit, sed telis eminus missis interfectus est. Hoc metu liberati tyranni miseras Athenas caedibus et rapinis exhauriunt. Unum e suis collegis, [[Theramenes|Theramenen]], cui displicebat eorum crudelitas, occidunt, ad terrorem omnibus iniiciendum. Ex urbe fit ingens civium fuga, repleturque Graecia Atheniensibus exsulibus. Plerique se Argos et Thebas contulerunt. Ibi tutum exsilium invenerunt non sine spe recuperandae patriae.
 
== Thrasybulus liberat Athenas a tyrannia tringinta rectorum ==
Erat inter exsules [[Thrasybulus]], Lyci filius, Atheniensis, vir strenuus et nobilis. Is pro patria et pro salute civium aliquid tentare voluit, vel periculo vitae. Cum triginta comitibus Phylen occupat, castellum Atticae munitissimum ; inde in Piraeum transit cum parvo exercitu, et urbi minatur. Tyranni Thrasybulum bis adorti, turpiter repulsi sunt ; et [[Critias]] Hippolochusque, eorum saevissimi, in proelio ceciderunt. Tyrannide oppressa, Thrasybulus victor libertatem et concordiam inter cives restituit. Ad pacem confirmandam edixit lege "ne quis anteactarum rerum accusaretur" ; quam legem Athenienses oblivionis appellaverunt. Pro tantis meritis Thrasybulo corona a populo data est, facta a duabus virgulis oleaginis. Hic honor, quem civium amor, non vis expresserat, nullam concitavit invidiam, magnaeque fuit ei gloriae.